[è
premesso alle opere anonime]
Iam inde ab anno millesimo octingentesimo primo et quadragesimo Ioannes Bosco Sacerdos una cum aliis ecclesiasticis viris operam dabat, ut simul in unum locum Augustae Taurinorum adolescentulos derelictos et pauperes colligeret, eos ludis exhilararet, eodemque tempore panem divini verbi eis distribueret.
Anno vero 1844 aedicula penes locum, quod Refugium nuncupatur, divino cultui dicata fuit.
Anno 1846 Archiepiscopus Taurinensis concessas facultates amplians decrevit ut omnes, qui huic instituto interessent, Eucharistiae sacramentum admitti, praeceptum Paschatis ibidem adimplere, et triduanas vel novendiales preces indici possent.
Cum autem numerus adolescentulorum magis magisque in dies cresceret, annuente Ordinario, duo alia asceteria dedicata sunt; unum anno 1848, alterum 1849. {1 [571]}
Plures peculiares
facultates iam antea fuerant concessae, quae quidem omnes confirmatae et
adauctae sunt decreto diei 31 martii anni 1852. Duo praesertim Archiepiscopus
tunc in animo habuit: omnes facultates ad asceteria administranda concedere,
atque Superiorem generalem horum asceteriorum Ioannem Bosco instituere.
Hoc autem decretum
italicis verbis sic exprimitur: {2 [272]}
ALESSANDRO
OTTAVIANO RICCARDI
DEI
CONTI DI NETRO
PER
GRAZIA DI DIO E DELLA SANTA SEDE APOSTOLICA.
ARCIVESCOVO
DI TORINO
Commendatore
dell'Ordine de' Ss. Maurizio e Lazzaro,
Limosiniere
di S. R. M.,
Prelato
domestico di S. S. ed Assistente al Soglio Pontificio.
PATENTE a Direttore Capo degli Oratorii di San Francesco di Sales, del Santo Angelo Custode e di San Luigi in Torino, in favore del Signor D. Giovanni Bosco.
LUIGI DE' MARCHESI FRANZONI
CAV.
DEL SUPREMO ORDINE DELLA SS. ANNUNZIATA
per
grazia di Dio e della S. Sede Apostolica
ARCIVESCOVO
DI TORINO
Al
Molto Rev. Sig. D. GIOVANNI BOSCO da Castelnuovo.
Sacerdote
della Nostra Diocesi SALUTE.
Congratulandoci con Voi, Degno Sacerdote di Dio, che abbiate con industre carità saputa stabilire la non mai abbastanza commendevole Congregazione dei poveri giovani nel pubblico Oratorio di S. Francesco di {3 [573]} Sales in Valdocco, giudichiamo cosa giusta il testificarvi mercè le presenti il Nostro perfetto gradimento con deputarvi effettivamente Direttore Capo spirituale dell'Oratorio di S. Francesco di Sales, a cui vogliamo siano uniti e dipendenti quelli di S. Luigi Gonzaga e del S. Angelo Custode, affinchè l'opera intrapresa con sì felici auspizi progredisca e si amplifichi nel vincolo della carità a vera gloria di Dio e a grande edificazione del prossimo, conferendovi tutte le facoltà, che sono necessarie ed opportune al santo scopo.
Mandiamo intanto ad inserirsi negli alti della Nostra Curia Arcivescovile queste Patenti per originale, con facoltà al Nostro Cancelliere di rilasciarne copia.
Dato in Torino addì trentuno marzo l'anno mille ottocento cinquantadue.
Firmato: FILIPPO RAVINA V. Gen. e manualmente
Sott. BALLADORE Cancelliere.
Per
copia conforme all'originale.
In fede Torino li
12 maggio 1868.
Teologo GAUDI Procancelliere. {4 [574]}
Interim complures Episcopi easdem regulas exceperunt, atque nisi sunt et nituntur ut in suis quoque Dioecesibus huius generis asceteria instituantur.
Necesse visum est ut nonnulli adolescentuli grandiori etate, derelicti et pauperiores, maxima diligentia a mala via amoverentur. Quod quidem factum est in hospitio S. Francisci Salesii adaperto anno 1846. Numerus hinc receptorum adeo crevit, ut inter opifices et studio deditos numerum octingentorum pertingat.
Archiepiscopus Taurinensis, cui asceteriorum fructus spiritus et disciplinae unitas summopere cordi erant. Ioanni Bosco Pontificem Maximum adeundi consilium dedit, quo lumina et regulae haberentur de ecclesiastica Congregatione ad hunc finem instituenda. Itaque anno 1858 idem Ioannes Bosco Sacerdos ab Ordinario suo per litteras commendatus Romam petiit, atque ab admirabili Ecclesiae adsertore Pio IX Pontifice Maximo benigne exceptus est, opusque plurimis verbis commendavit. Paterna deinceps bonitate innuit huiusmodi Societatem instituendam esse tamquam Congregationem votorum simplicium adeo ut socii coram Ecclesia vinculo religionis de facto essent devineti, dum coram seculari societate integra iurium civilium libertate fruantur.
Hisce positis et admissis, constitutiones Salesianae coordinatae et conscriptae sunt, atque per sex annos ad praxim traductae. Tandem post experimentum viginti duorum annorum de opere, de disciplina et de regulis {5 [575]} ad Salesianam Societatem spectantibus, habitis commendatoriis litteris ab Episcopis ecclesiasticae Provinciae Taurinensis, labente anno 1863, ad sacram Congregationem Episcoporum et Regularium postulatio allata est, ut haec Societas sanctae Romanae Ecclesiae suffragium, consilium et tutamentum haberet. Caetera enim parvi imo nihili habentur si Ecclesiae desit approbatio.
Praeter spem sacra Congregatio Episcoporum et Regularium supplicationem eximia benevolentia excepit, atque ex audientia diei primi iulii 1864, Sanctitas Sua, opus, quod quodammodo ipse ceperat, amplissimis verbis laudare atque commendare dignatus est ad instar Congregationis votorum simplicium, dilata tamen ad opportunius tempus Constitutionum approbatione.
Attentis vero peculiaribus circumstantiis regularem existentiam huic Societati concedere optimum visum fuit, et Superiorem praesentem generalem ad vitam, eius autem successorem ad duodecim annos in munere permansurum esse instituit.
Hoc decretum hisce verbis conscriptum fuit:
DECRETUM.
Pauperiorum
adolescentulorum miserans conditionem sacerdos Ioannes Bosco e Dioecesi
Taurinensi, iam ab anno 1841, aliorum Presbyterorum etiam auxilio fretus, illos
in unum colligere, Catholices fidei rudimento edocere, et temporalibus
subsidiis levare instituit. {6 [576]} Hinc ortum habuit pia Societas, quae a
sancto Francisco Salesio nomen habens, ex Presbyteris, Clericis et laicis
constat. Socii tria consueta simplicia vota obedientiae, paupertatis et
castitatis profitentur; Superioris Generalis, qui Rector Maior nuncupatur,
directioni subsunt et praeter propriam sanctifìcationem, praecipuum hunc habent
finem, ut cum temporalibus, tum spiritualibus adolescentium praesertim
miserabilium commodis inserviant. Iam inde a piae Congregationis principio,
quae ad huiusmodi consilii rationem pertinere arbitrati sunt, adeo studiose
diligenterque curarunt, ut maximum ex eorum laboribus Christianae Reipublicae
fructum accessisse exploratum omnibus sit; et quamplures Antistites in proprias
eos Dioeceses advocaverint, quos tamquam solertes strenuosque Operarios in
Vinea Domini excolenda sibi adiutores adsciscerent. Verum,
praenominato sacerdoti I. Bosco, qui Fundator simulque Superior Generalis piae
Societatis est, multum sibi Suisque Sociis deesse visum est, nisi eidem Societati
Apostolica accederei confirmatio. Commendatus idcirco a pluribus Antistitibus
praefatam confìrmationem a SS. Domino Nostro Pio Papa IX humillimis precibus
nuperrime postulavit, et Constitutiones approbandas exhibuit. Sanctitas Sua in
audientia habita ab infra Domino Pro Secretario Sacrae Congregationis
Episcoporum et Regularium sub die prima Iulii 1864, memoratam Societatem,
attentis Litteris commendatitiis praedictorum Antistitum, uti Congregationem
votorum simplicium, {7 [577]} sub regimine Moderatoris Generalis, salva
Ordinariorum iurisdictione ad praescriptum Sacrorum Canonum et Apostolicarum
Constitutionum amplissimis verbis laudavit atque commendavit, prout praesentis
Decreti tenore laudat atque commendat; dilata ad opportunius tempus
Constitutionum approbatione. Insuper Sanctitas Sua attentis peculiaribus
circumstantiis indulsit, veluti huius Decreti tenore indulget, ut hodiernus
Moderator seu Rector Maior in suo munere, quoad vixerit, permaneat; quamvis
constitutum sit, ut eiusdem piae Societatis Superior Generalis duodecim tantum
annis suum offìcium exerceat.
Datum Romae ex Secretaria Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium hac die 23 Iulii 1864.
A. Card. QUAGLIA Pref.
STANISLAUS SVEGLIATI Prosecretarius.
Huic decreto tredecim animadversiones adnectebantur, quae libenti animo fuerunt admissae atque in constitutionibus accommodatae prout finis et regulae {8 [578]} Societatis patiuntur. Nonnulla observantur in animadversione super litteras dimissoriales; sed de hoc adest particula separatim exposita.
Nunc complures imo
omnes, qui hanc noscunt Societatem, eam commendant, atque in eorum Dioeceses
instituere exoptant. Episcopus vero Casalensis velut dioecesanam
congregationem adprobavit hoc decreto:
NOS PETRUS MARIA FERRÈ
Dei
et Apostolicae Sedis Gratia
ECCLESIAE
CASALENSIS EPISCOPUS, ET COMES
Sicuti praecipuum est Episcoporum munus a Vinea Domini totis viribus malas herbas eradicare, ita maxima est eis cura adhibenda ut bonae arbores, quae bonos fructus facere portendant, in eadem Vinea serantur, colantur, atque custodiantur.
Cum autem Divina providentia factum sit ut Societas a Sancto Francisco Salesio dicta tamquam nova plantatio in Nostra hac Dioecesi constitueretur, eam omni prorsus animi favore prosequi Nobis est in Consilium.
Acceptis itaque epistolis supplicatoriis una cum constitutionibus, quas Ioannes Bosco Sacerdos, eiusdem {9 [579]} Societatis Superior Generalis, Nobis obtulit, optimum in Domino factum Nobis est visum hanc eamdem Societatem rite adprobare.
Istius enim
Societatis constitutiones quindecim capitulis constat; capitula autem in
articulis dividuntur. Finis est Sociorum sanctifìcatio praecipue per exercitium
christianae charitatis erga adolescentulos diebus festis derelictos;
pauperiores vero quibusdam domibus receptos alere; et si bonum Ecclesiae
postulaverit, Iuniorum Seminariorum curam suscipere, quemadmodum in hac Nostra
Dioecesi, in pago, cui est nomen Mirabello, iampridem est factum, ubi
centum circiter et quinquaginta parvuli ad scientiam ac pietatem informantur,
quemadmodum eos decet qui in sortem Domini sunt vocati. Deinde sacris
praedicationibus, cathechesi, bonorum librorum diffusione, ut animarum lucrum
Socii optineant, operam dabunt.
Attente igitur hisce
constitutionibus perlectis, fine, ac forma memoratae Societatis consideratis,
peculiari quoque benevolentia permoti erga Domum iam antea in hac Dioecesi
constitutam, ut ipsa magis atque magis firmetur, eiusdemque fructus uberiores
evadant;
Habita
ratione commendationem Antecessoris Nostri, qui eam erigendam curavit, et etiam
atque etiam commendavit;
Adhaerentes Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium Decreto, quo hanc Societatem, attentis litteris Commendationis plurimorum Episcoporum, Maximus {10 [580]} Ecclesiae Pontifex amplissimis verbis laudare et Commendare dignatus est uti Congregationem votorum simplicium sub regimine Superioris Generalis;
Hisce demum omnibus attente consideratis ac perpensis, Societatem a Sancto Francisco Salesio dictam commendandam atque adprobandam esse duximus, uti praesenti Decreto commendamus, et tamquam Dioecesanam Congregationem adprobamus sccundum constitutiones Nobis relatas.
Insuper cum ex memorato Decreto constet Superiorem Generalem eiusdem Societatis esse rite constitutum, Nos benevolenti animo parati sumus omnes facultates et privilegia eidem concedere, quae necessaria aut opportuna videbuntur, ad maiorem Dei gloriam et ad bonum Societatis promovendum.
Verumtamen cum supralaudata Sacra Episcoporum et Regularium Congregatio absolutam Constitutionum adprobationem ad opportunius tempus distulerit, volumus omnes correctiones ac reformationes, additamenta, quae Sancta Sedes in his constitutionibus inserere iudicaverint, eadem admittantur, in constitutionibus accommodentur et observentur, sicuti et Nos admittimus et observare intendimus.
Dum autem hanc
Societatem apud omnes Catholicos Episcopos commendamus, ut opere ac consilio
eam firmiorem reddant eique pro viribus faveant, Supremum Ecclesiae Antistitem
demissis precibus enixe obsecramus, ut absolutam Apostolicam Constitutionum {11
[581]} adprobationem huic Societati concedere tandem dignetur.
Hanc
denique probationem esse tantum Dioecesanam declaramus salva aliorum
Episcoporum iurisdictione.
Datum Casali, in Aedibus Nostris Episcopalibus, die 13 ianuarii anni 1868.
V PETRUS MARIA EPISCOPUS.
Can. BRIATTA, Cariceli. Episc.
Addidit peculiares facultates alio novo decreto ut sequitur.
NOS PETRUS MARIA FERRÈ
Dei
et Apostolicae Sedis Gratia
ECCLESIAE
CASALENSIS EPISCOPUS, ET COMES
Rev.mo Domino Ioanni Bosco Fundatori ac Generali Superiori Socictatis S. Francisci Salesii, cuius Institutum in Oppido huius Dioecesis Casalensis nomine Mirabello erectum veluti Seminarium Dioecesanum Decreto Nostro diei 13 ian. mensis ultimo elapsi, declaravimus favere summopere volentes praesentibus litteris ad beneplacitum Nostrum auctoritate Nostra ordinaria: {12 [582]}
1. Facultatem eidem facimus absolvendi ab omnibus peccatis et censuris in hac Dioecesi reservatis, non exceptis iis, quae si non exprimantur, non censentur sub generali facultate comprehendi;
2. Concedimus ut ipse vel per se vel per Moderatores Seminarii Loci Mirabello queat Confessarios extra Dioecesanos ab eorum Ordinariis adprobatos vocare, ut personis in dicto Seminario degentibus et ab externo quoque ibi advenientibus sacramentum Poenitentiae administrent;
3. Consentimus ut Clerici repetiti Seminarii Philosophiae atque Theologiae operam dantes quotannis ibi sub eorum Institutoribus experimenta ac pericula subeant, neque teneantur Ordini se accommodare Tractationum, qui in Maiori Dioecesis Seminario observatur.
Casali, in Palatio Episcopali, die 4 mensis aprilis 1868.
Can. BRIATTA, Cancell. Episc.
HUIUS
SOCIETATIS PRAESENS CONDITIO.
Haec autem est istius Societatis praesens conditio.
Quatuor extant domus communionem habentes et ab unico Superiore dependentes:
1a Augustae Taurinorum, sub titulo Oratorio di S. Francesco di Sales, de quo supra dictum est; {13 [583]}
2a Apud Lanceum, sub titulo Collegio di S. Filippo Neri. Hic iuvenes ducenti et ultra scientia et pietate imbuuntur;
3a Apud Mirabellum, in Dioecese Casalensi, sub titulo Piccolo Seminario di S. Carlo. Hic centum et sexaginta et amplius adolescentuli ad studia et ad curriculum ecclesiasticum deducuntur;
4a Apud Trofarellum, quo quando spiritualium exercitiorum, quando valetudinis causa convenire adsuevimus.
Huius congregationis socii centum circiter adnumerantur, qui omnes uno ore et opere Societatem Salesianam profìtentur, eiusdem regulas observant.
Ad operis complementum nihil aliud deest quam Apostolica rite constitutionum approbatio. Hanc socii singuli humillime, sed toto corde, coram Deo et hominibus exoptant, atque a Supremo Ecclesiae Antistite enixe deprecantur. Hanc Episcopi Provinciae ecclesiasticae Taurinensis, hanc alii complures, qui Societatem noscunt, inter quos Eminentissimi:
Cardinalis PHILIPPUS DE ANGELIS, Archiepiscopus Firmanus, Camerlingus etc. etc.
Cardinalis
IOANNES MARIA ANTONUCCI, Archiepiscopus Anconitanus.
Cardinalis COSIMUS CORSI, Archiepiscopus Pisanus. {14 [584]}
Torino 1868 - Tip. dell'Oratorio di s.
Francesco di Sales. {16 [586]}