CVM ADNOTATIONIBVS IOANNIS
TAMIETTII
Sac. politior. litterar. doctoris
AVGVSTAE TAVRINORVM
OFFICINA ASCETERII
SALESIANI
MDCCCLXXV. {1 [157]}
PROPRIETÀ
LETTERARIA {2 [158]}
[è
premesso alle opere ristampate solo parzialmente]
INDEX
Joannes Bosco Sacerdos candido lectori S. D. 2
Index 2
Libros
circumspicienti, qui in scholis ordinis secundi teruntur, mirum profecto
videbitur adolescentulos, christianum nomen professos, historias, orationes et
poémata tantummodo evolvere veteribus passim superstitionibus imbuta. Non sum
equidem nescius neminem ferme esse cum Tullio in eloquentia comparandum; utque
poétas omittam, satis constat Caesarem, Livium et Sallustium eo styli nitore
probari, qui vel saniores a scribendo deterreat. Sed cum volo latinae linguae
studiosos ad optima exempiria confugere, quo totius bene dicendi artem
arribiant, tum idem ipse contendo eis omnino non esse catholicae doctrinae
auctores invidendos, qui primis post Christum natum seculis {3 [159]}
fioruerunt. Quum enim multa peccent romani superioris memoriae scriptores in
iis quae ad mores, ad germanam humanitatem, atque praesertim ad ipsam Dei
creatoris et providentis notionem pertinent, omnino decet tenellos alumnos
illis studiorum monitoribus uti, qui sibi credentem minime fallant, quique
perversis veterum praeceptionibus sapientissima documenta opponant, mox
laetissimos fructus latura.
Caeterum
nemo tam hospes est in litteris latinis qui nesciat, complures christianae
sapientiae scriptores, tametsi altius spectabant, quam ut extima styli parte
famam consequerentur, se tamen ad veterum imitationem cum laude composuisse.
Quare et Sulpicium Severum memorant, qui de brevitate cum Sallustio contendit,
et Minucium Felicem haud sane inelegantem dictionem dialogis suis conciliantem,
atque Lactantium, qui Tulliani styli virtutes est consecutus, plano ut merito
Cristianus Cicero sit appellatus.
Quae
cum ita sint, propositis iam pridem praestantissimis italicorum scriptorum
voluminibus ad legendum, optimum factu existimavi, si italos adolescentulos in
patriae {4 [160]} spem succrescentes ad eos latinos quoque scriptores
deducerem, qui christianam doctrinam professi, de litteris et de religione
optime meriti sunt.
Utque a
praestantiori orsus capiam, en tibi, candide lector, sanati Hieronymi scripta
selecta, cum adnotationibus Ioannis Tamiettii, salesianae familiae alumni,
doctoris politiorum litterarum diligentissimi. Postquam vero librum singularem
relegeris de Viris illustribus Ecclesiae breviter et dilucide digestum,
non sine voluptate Paulum Hilarionem et Malcum spectabis, solivagam Antonii et
Macarii sapientiam in recesso Thebaidos sectantes. Quas quidem narrationes ob
oculos sibi olim proposuerunt majores nostri, unde et sanctissimae vitae
rationem, et materiam sumerent ad gentis linguam tum pptmum vagientem
excolendam. Volumen claudunt epistolae nonullae, quas intuens nihil certe
jucundius, nihil purius, nihil eruditius desideres.
Ne e
plura. Vale.
Dabam
Augustae Taurinorum ipsis cal. januarii an. MDCCCLXXV. {5 [161]} {6 [162]}
IOANNES BOSCO
SACERDOS CANDIDO LECTORI S. D.
|
Pag.3
|
Hieronymus Dextro
.
|
9
|
Vita s. Pauli
eremitae .
|
109
|
|
|
|
|
VITA SANCTI HILARIONIS.
|
|
|
|
CAPVT I.
Hilarionis ortus. - Alexandriam mittitur studiorum causa. - Fugit ad s.
Antonium. –
|
|
In solitudinem
sese recepit, anno aetatis suae quinto et decimo .
|
129
|
--- II Eius vita
in desertis locis. - Daemonum insidiae et vexationes.
|
131
|
--- III. Brevis
totius Hilarionis vitae descriptio
|
133
|
--- IV.
Hilarionis miracula
|
135
|
--- V.
Aristaénetis et Helpidii duos liberos restituit sauitati
|
136
|
--- VI. Visum
mulieri cuidam reddit. - Liberat quosdam correptos a. malo spiritu. - Revocat
|
|
paralytico
membrorum vigorem
|
138
|
--- VII.
Italicus, asperis equis et stabulo aqua ab Hilarione accepta, in ludis
Circensibus
|
|
victoriam
obtinuit
|
142
|
--- VIII. Puellam
servat, quae vi magicae artis in magno virtutis discrimine versabatur
|
144
|
--- IX. Expellit
malos spiritus, qui vexabant candidatum imperatoris
|
145 {7 [163]}
|
|
|
CAPVT X. Malos
daemones fugat e camelo mirae magnitudìnis. - Quanta opinionia apud
|
|
S. Antonium
esset...
|
pag.
|
--- XI. Convertit
villnlam ad Christianam religionem. - Quorundam monachorum avaritia
|
|
--- XII.
Ililarìon queritur, quod solus non sit. - Mente raptus videt mortem s.
Antonii.-
|
|
Praedicit
vexationes, quibus Christiani mox in Palaestina afficiendi essent. - Invisit
loca,
|
|
ubi s. Antonius
commoratus est.
|
|
--- XIII.
Habitationis s. Antonii descriptio
|
156
|
--- XIV.
Hilarionis precibus pluit, quum iam tribus annis coelum esset clausum. -
Fugiens
|
|
famam et insidias
pervenit ad deserta Oasis loca
|
|
--- XV. Hilarion
Paretonium, atque inde in Siciliam se contulit, ut latere tandem posset;
|
|
sed eum mali
spiritus eiusque miracula ubique detegunt
|
159
|
--- XVI.
Hesychius eum quaerit, et post multos labores invenit. Sed Hilarion in
Dalmatiam
|
|
fugit, ubi magnum
serpentem igni dedit, et fluctus maris horribile fremitu, et damno
|
|
exundantes signo
crucis repressit
|
161
|
--- XVII:
Hilarion ad insulam Cyprum transfre tat; multaque ibi operatus est
|
1
|
--- XVIII.
Hilarionis obitus
|
|
De vita Malchi
captivi monachi
|
|
|
|
EPISTOLAE HIERONYMI SELECTAE.
|
|
|
|
AD NEPOTIANVM. De
vita clericorum et sacerdotum
|
|
AD HELIODORVM. De
laude vitae solitariae
|
|
AD RVSNCHVM
MONACHVM
|
|
EPISTOLA AD
PAVLINVM. De institutione monachi
|
|
AD THEODORAM.
Epìtaphium Lucinii Boetici
|
|
EPISTOLA AD
INNOCENTIVM. De muliere septies icta
|
{330 [164]} {331 [165]} {332 [166]}
|