Don Bosco-Memorie biografiche Vol 11.html |
A011004192 |
Cui quidem observationi sponte suffragata sunt recensita a te solerter monumenta singulorum Ecclesiae saeculorum; quae dum exordia novae formae subiecerunt oculis eiusque, progressum et praestantiam, simul document constanter in more fuisse posituin Ecclesiae, iuventutem latina erudire lingua per mixtam sacrorum et classicorum auctorum lectionem. |
Don Bosco-Memorie biografiche Vol 17.html |
A017005081 |
Te igitur peculiari benevolentia prosequi volentes et a quibusvis excommunicationibus et interdictas aliisque ecclesiasticis sententiis censuras et poenis quovis modo vel quavis de causa latis si quas forte incurreris, huius tantum rei gratia absolventes et absolutum fore censentes Magidanae Ecclesiae praedictae de persona tua Nobis et Venerabilibus Fratribus Nostris praefatis ob tuorum praestantiam meritorum accepta, de eorumdem Fratrum Nostrorum consilio Apostolica Auctoritate Nostra providemus teque illi in Episcopum praeficimus et 'pastorem, curaro, regimen et administrationem eiusdem Ecclesiae tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo, in Illo qui dat gratiam et largitur dona confisi te omnia ad maiorem Dei gloriam et Christiani nominis incrementum esse expleturum. |
Don Bosco-Memorie biografiche Vol 19.html |
A019001961 |
Ut igitur per sollemnes huiusmodi caerimonias, quibus iubilaris anni cursus decoratur eiusque, augentur salutares fructus non tara ad germanae sanctimoniae praestantiam satius altiusque reputandam, quam ad rectum atque arduum eius iter volenti animo ingrediendum excitentur omnes, Beatissimus Pater vehementer exoptat. |
||
A019001973 |
Geminata hodie perfundimur laetitia ac Nobiscum universa afficitur Ecclesia, quod victoriam ex mortis et ex inferorum potestate a Iesu Christo partam celebramus, quodque hodie Nobis licuit praeclaris viris feminisque non paucis, per huius anni sancti decursum ad sanctitudinis honores evectis, sollemnem hane Ioannis Bosco consecrationem quasi in cumulum adiicere: Ioannis Bosco, inquimus, quem paucis abhinc annis in Beatorum numerum rettulimus, quique iuventutem Nostram - gratum adhuc subit recordatio animum - non modo adspectu suo suoque alloquio recreavit, sed per mirabilium etiam rerum gesta virtutisque praestantiam in sui admirationem rapuit. |