Don Bosco-Memorie biografiche Vol 11.html |
A011003578 |
Nocte Nativitatis Domini in qualibet ex praefatis Ecclesiis vere poenitentes et confessi Sacra de altari libaverint, et Ecclesiam ipsum devote visitaverint, ibique pro Christianorum Principum concordia, haeresum extirpatione, peccatorum conversione ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, Plenairiam omnium peccatorum suorum Indulgentiam et rcmissionem, quam etiam animabus Christifidelium, quae Deo in charitate coniunctae ab hac luce.migraverint, per modum suffragii applicare possint, misericorditer in Do- mino concedimus. |
||
A011003578 |
Nos autem ut haec Societas maiora in dies suscipiat incrementa, et Sociorum aliorum Christi fidelium [5 46] religio ac pietas magis magisque augeatur, praefatis precibus, quantum quidem in Domino possumus, benigne annuendum esse censuimus. |
Don Bosco-Memorie biografiche Vol 17.html |
A017005081 |
Te igitur peculiari benevolentia prosequi volentes et a quibusvis excommunicationibus et interdictas aliisque ecclesiasticis sententiis censuras et poenis quovis modo vel quavis de causa latis si quas forte incurreris, huius tantum rei gratia absolventes et absolutum fore censentes Magidanae Ecclesiae praedictae de persona tua Nobis et Venerabilibus Fratribus Nostris praefatis ob tuorum praestantiam meritorum accepta, de eorumdem Fratrum Nostrorum consilio Apostolica Auctoritate Nostra providemus teque illi in Episcopum praeficimus et 'pastorem, curaro, regimen et administrationem eiusdem Ecclesiae tibi in spiritualibus et temporalibus plenarie committendo, in Illo qui dat gratiam et largitur dona confisi te omnia ad maiorem Dei gloriam et Christiani nominis incrementum esse expleturum. |
Don Bosco-Memorie biografiche Vol 18.html |
A018004799 |
IV. Ut omnes utriusque sexus fideles vere poenitentes, confessi ac Sacra Synaxi refecti qui in qualibet ex diebus a 14 ad 19 inclusive vertentis Mali Ecclesiam ipsam visitaverint, ibique per aliquod temporis spatium pias apud Deum preces fuderint iuxta mentem Sanctitatis Suae, semel consequi valeant Indulgentiam Plenariam in forma Ecclesiae consueta, per modum suffragii applicabilem quoque Animabus igne Purgatorii detentis: qui autem corde saltem contrito eamdem Ecclesiam praefatis diedus inviserint partialem septem annorum totidemque Quadragenarum Indulgéntiam semel in die lucrari queant pari modo Animabus Purgatorii applicabilem. |