A015005458
|
Sacerdos Ioannes Bosco se se Archiepiscopo sistere debebit securn feréns supplicem libellum Ioannis Bonetti, quo hic, ea qua decet ratione, petat propriam rehabilitationem ad sacramentales confessiones in Oratorio Salesiano Cherii excipiendas, illud [723] addens, si quid etiam contra voluntatem suam accidit, quod Episcopo dolori esse potuerit, de eo sé veniam petere: Archiepiscopi autem esse debebit, statim atque humaniter excipere Sac. Ioannem Bosco, et Sacerdoti Ioanni Bonetti, nulla interposita mora, facultatem, de qua supra, concedere.
|
A015006160
|
Item concedimos, ut cuivis e Salesiana Congregatione Presbytero, antea in qualibet Dioecesi ad sacramentales confessiones excipiendas legitime probato, cum deputatione tantum religiosi Praesidis sui Sodalium Religiosorum suorum in eadem domo habitantium, Sacramentales confessiones excipere liceat; iisdemque, habita ut supra sui Praesidis deputatione, praesertim cum ad exteras missiones se conferant, Sacramentales religiosorum Sociorum ejusdem Congregationis secum iter facientium Confessiones extra Dioecesim quoque, in qua dicti Praesidis sui domus extat audire fas esse concedimos.
|