Don Bosco-Memorie biografiche Vol 19.html |
A019001961 |
Tantum enim christianae sanctitudinis laudes fluxae ac periturae hominum gloriae antecellunt, quantum terrae praestat pulcritudine caelum, quantumque sempiternae beatitatis gaudia miseras caducae huius vitae voluptates exsuperant atque evincunt. |
||
A019001976 |
Illam nimirum quae evangelicis praeceptis praeclarisque Iesu Christi exemplis imbuitur tot per omnesque venas alitur; illam, qua, christiana religione virtuteque duce, ita iuveniles rediguntur ac componuntur mores, ut omnino digni evadant, quos et tenrestris patria dilaudet, et caelestis tandem aliquando nom periturae coronae praemio remuneretur. |