Parola «Firmiter» [ Frequenza = 3 ]


Don Bosco-Memorie biografiche Vol 07.html
  A007007756 

 In tanta vero acerbitate, tantaque contra Catholicam Ecclesiam impiorum hominum conspiratione, non mediocri certe utimur consolatione videntes quanta fortitudine et constantia Venerabiles Fratres Sacrorum Antistites, pro Episcopali munere, Dei Ejusque Sanctae Ecclesiae causam, jura, doctrinam strenue defendunt, et quanta alacritate tot fidelissimi Sacerdotes Nobis et suis Episcopis firmiter adhaerentes, impavide praeliantur praelia Domini, et qua filiali et egregia pietate tot fideles populi Nos et hanc Apostolicam Sedem prosequi et impiorum hominum conatibus obsistere gloriantur.

  A007008118 

 Ipse enim non fallit in se sperantes, adeoque firmiter in Eo spes collocanda est, interposita praesertim deprecatrice Deipara Virgine, cuius praepotenti praesidio summopere confidimus.


Don Bosco-Memorie biografiche Vol 13.html
  A013007930 

 Non dubitamus, dilecti Filii, quin haec Dei benignitas vobis animos addat, ut Apostolicae Sedi firmiter adhaerentes, in suscepto cursu alacres perseveretis, et quaerentes quae sunt Jesu Christi fideliter curetis, ut lucis filii et merito et numero in istis regionibus augeantur..





Copyright © 2010 Salesiani Don Bosco - INE