23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000903 |
Qua affirmatione negant quod universa Scriptura asserit et docet, debere nos in timore et tremore salutem nostram operari, et satagere ut bonis operibus vocationem nostram certam faciamus, nec de peccato etiam propitiato debere nos esse sine metu. |
||||||||||
A023001026 |
Lutherus autem palam fatetur se non extraordinaria, sed ordinaria et mediata vocatione vocatum esse: «Sumus [135] igitur,» inquit, «et nos divina auctoritate vocati, non quidem immediate a Christo, ut Apostoli, sed per hominem.» Cum autem explicat quanam ratione vocatus sit per hominem: «Cum autem,» inquit, «princeps seu alius magistratus me vocat, hinc certo et cum fiducia gloriari possum quod mandante Deo per vocem hominis vocatus sim; Est enim ibi mandatum Dei per os principis, quod me certum facit, vocationem meam esse veram et divinam.» Et alibi dicit «vocationem antiquitus quidem per Apostolos, qui suos successores vocaverunt, factam esse, sicut,» inquit, «adhuc vocantur etiam a potestatibus carnalibus et magistratibus seu communitatibus.» Vides igitur ut Lutherus suam vocationem non quemadmodum Apostolorum et Evangelistarum extraordinariam, sed ordinariam et mediatam esse asserat, eamque non ab Episcopis aut ecclesiasticis personis, sed «a magistratibus carnalibus» (hoc enim ipsum ejus Mot est) profectam esse ac derivatam.. |
||||||||||
A023001027 |
Philippus autem Plessaeus Mornaeus tractatu illo gallico De Ecclesia, in quo tantopere Calvinistae sibi placent, [136] contendit Lutheri, Zuingli et caeterorum primorum nostri temporis haereticorum vocationem non a Deo immediate aut extraordinarie, quemadmodum Calvinus, neque mediate «a magistratibus carnalibus,» sicut Lutherus, sed mediate ab Episcopis catholicis deducendam. |
||||||||||
A023001028 |
Quis ergo non rideat horum hominum insaniam, qui ne quidem qua ratione vocati sint inter se conveniunt? Quis vero non miretur Plessaei ingenium, qui qua ratione vocatus sit Calvinus, Calvino melius se scire existimat? qua item ratione Lutherus, et a quo suam vocationem et auctoritatem acceperit, melius se nosse quam ipse sciverit Lutherus? Separate illos, inquit Daniel de falsis testibus, ab invicem procul, et dijudicabo eos; dixitque ad unum: [137] Sub qua arbore videris? Qui ait: Sub schino. Interrogavit et alium, qui ait: Sub prino; et ita testimoniorum falsitas apparuit. |
||||||||||
A023001034 |
Et sane, ut verum dicam, coacti sumus fateri a parte eorum stare ministerium ordinarium; sed, quia potestate sua abusi sunt, eorum jactantiam irridere possumus.» Mornaeus autem, cum a nostris Episcopis Lutheri et sequacium missionem derivat, an non omnium apertissime vocationem nostrorum approbat Episcoporum? Bene igitur Calvinus, et melius quam crediderit, «in ecclesiis recte constitutis» vocationem suam aut suorum non habere locum.. |
||||||||||
A023001035 |
Stabiliunt autem ordinariam vocationem, quae, inquit Lutherus, «usque ad finem mundi» duratura est; ergo, vocationi ordinariae fidem adhibere debemus. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024002842 |
Veni ergo postridie, et quicquid in utramque partem circa vocationem meam agitarem, sincere aperui; seorsim vero me ob id potissimum religiosam vitam formidare, quod corpus debile ac delicatæ temperaturæ nactus essem. |