24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024001673 |
Venerabilem dominum Jacobum Deleglise, in Ecclesia Nostra cathedrali mansionem habentem, et ob quædam sua negotia discedentem moxque reversurum, iis Nostris literis, manu Nostra subscriptis ac sigillo Nostro munitis, prosequimur, testatum facientes eum probe, quamdiu hic apud Nos mansit et vixisse, et ministerium suum implevisse, ut propterea dignus sit, quem omnibus, quod facimus, impensissime commendemus.. |
||||
A024002356 |
Notum facimus et testamur, dilectum Nobis in Christo [228] nobilem virum D. Guillelmum de Bernard toto biennio in civitate Annessiacensi, in qua residentia Ecclesiæ Nostræ est, vixisse omniaque munera catholicæ pietatis quam accuratissime obiisse, quemadmodum par erat ab eo exspectare, qui a parentibus (quos olim de facie et moribus cognovimus) piissimis originem traxit, et ab incunabulis in domo catholicissimi Principis Ducis Namurcii educatus fuit, ut et nunc eidem a cubiculo inservit inter primarios ejus domesticos.. |
||||
A024002772 |
Fidem facientes insuper, eundem Georgium Seyffert, præsentium latorem, his paucis diebus quibus Nobiscum versatus est, semper catholico more vixisse nihilque gessisse quod virum vere Christianum non redoleat. |