Mot «Vixdum» [4 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000512 

 Accepisti sane tu nostras litteras tardius quam volueram; cum enim præceptori meo litteras antepenultimas dares, Chamberii te constantem fore iis totis feriis uti dixerat sic credebam, atque litteras do Joanni Baptistæ Valentiano (quo cum ex communione studiorum multa mihi intercessit necessitudo) vixdum scriptas, ne [48] accipiendis eis minus avunculo suo D. de Passier excedenti officiosus comes videretur; illi alioquin vix daturus qui tam cito volebat scribi, nisi multo magis dari quam cito dari; quamvis et hoc maxime postulasset quod tibi quem, ut est litterarum amans, unice colit, rem facturus gratam crederet si litteras nostras redderet..

  A011000639 

 Neque vero prætermittam unum hoc loco mirandum, quod vos eo ipso scivistis momento hujus nostræ peregrinationis decretum quo vixdum statutum inter nos fuerat; extrema namque Mercurii die hac de re deliberavimus, ut divinitus factum videri [67] possit, ut qui ad eamdem respiciebamus Crucem, eumdem sensum receperimus.

  A011003025 

 Tu vixdum equidem mihi de facie notus, sed nominis tui fama pro singulari qua excellis virtute, probitate ac eruditione notissimus, tanta me fruendi tui cupiditate allectum devinctumque habes, ut jam inde à quo tempore mihi ad eadem ista bonarum literarum et jurisprudentias studia, licet minus feliciter, incumbere contigit, de amando te et observando non tantùm consilium cepisse videar, sed [371] etiam obligationis perpetuæ vinculum contraxisse.

  A011003028 

 In quibus si te unum esse dicam, qui hodie mihi instar omnium esse possis, in ista præsertim vixdum virili ætate, in qua tot tantaque virtutum ac scientiarum omnium, non argumenta modò sed clarissima lumina proferas ut à quo superari in posterum queas alium quàm te habeas neminem, vereor ne adulatorem me potiùs quàm probum amicitiæ Fabrum suspicêre.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE