08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html |
A008000915 |
Aves cum parvulos in nido non habent, excurrunt per arbores in eisque morantur, et mirifice huc illucque canunt; at cum nidum habent pullosque in eo, vix cantant alibi quam in arbore in qua nidos pullosque habent. |
||||||||||||||
A008000915 |
Si enim aliquando excurrunt, cito redeunt, et memores relictorum pullorum vix alibi cantant. |
||||||||||||||
A008001784 |
Injuria recens vix ferri potest; at Christus recentissimum et flagrantissimum odium tulit, et pro inimicis qui ejus fundebant sanguinem orationem misericordiæ fudit. |
||||||||||||||
A008002333 |
Etsi enim Petrus vix etiam venialiter in eo peccavit, tamen reprehensus fuit a Paulo, propter gravitatem consequentiæ; «ut qui primus erat in dignitate, primus esset in humilitate.» «Non sentire bonos eadem de rebus iisdem incolumi licuit semper amicitia.» Qui autem corrigit debet esse justus, id est, irreprehensibilis; ne dicatur illi: Medice, cura teipsum. |
||||||||||||||
A008002557 |
Sic plerumque repentina commotione passionum fit peccatum; id autem peccatum vix durat, sanabilius est.. |
||||||||||||||
A008002608 |
Qui equus vestigia luporum terit, vix incedere potest. |
||||||||||||||
A008002703 |
Gratia autem hæc cooperans, in tribus consistit, quæ Raphael prestitit Tobiæ: in directione vel mediata vel immediata, interiori et exteriori (et nota, si negligas exteriorem, id est, hominem dirigentem, vix habebis [366] interiorem; audi gallum et respiciet te Dominus); in protectione et defensione adversus mala, contra piscem; et in juvamine, ut Raphael qui etiam victum præstitit. |
||||||||||||||
A008003074 |
Vix enim quicquam mali de eo referunt Scripturae; in Genesi mortem autem ejus non scribunt, quia persequuntur tantum quae ad populum electum spectabant. |
11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011000423 |
Ecce ab Antistite nostro supplicationes obsecrationesque pro captivo Gebenensi Duce (quod Dux ipse per [32] litteras postulaverat) per 9 dies publice decretæ; ac uti populus Deo placando ardentius incumbat in sequentem Dominicain diem concionem indicunt, idque muneris tyroni tuo, qui extra scholas vix negare novit, impositum. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011000445 |
Nihil vero unquam tam arduum tamque periculosum, ni fallor, mortalibus occurrere potest quam id manibus tractare ac, ut cum Hieronimo [loquar], id ore suo conficere quod vix ac ne vix [quidem] cogitatione complecti vel ore laudare satis possunt beatissimæ illæ mentes, quibus nos (sic) laudandis aut intellectu percipiendis nos minime satis sumus. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011000470 |
Illud autem moleste admodum fero, quod tam meo nimirum morbo angi te scribas, maxime cum ego vel nullum vel minimum sentirem dolorem; ac cum tu per summam amicitiam de febricula mea doleres, prope fuit ut nostra dicerem si malorum ut bonorum inter nos communio inducta foret (quod ego vix indemnis facere possem, hoc genere longe locupletior), ovationem propemodum ipse deportassem; at mihi jam vicissim dolendum de tuo dolore foret, nisi iis doloribus modum facere tandem aliquando satius esset.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011000512 |
Accepisti sane tu nostras litteras tardius quam volueram; cum enim præceptori meo litteras antepenultimas dares, Chamberii te constantem fore iis totis feriis uti dixerat sic credebam, atque litteras do Joanni Baptistæ Valentiano (quo cum ex communione studiorum multa mihi intercessit necessitudo) vixdum scriptas, ne [48] accipiendis eis minus avunculo suo D. de Passier excedenti officiosus comes videretur; illi alioquin vix daturus qui tam cito volebat scribi, nisi multo magis dari quam cito dari; quamvis et hoc maxime postulasset quod tibi quem, ut est litterarum amans, unice colit, rem facturus gratam crederet si litteras nostras redderet.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011000527 |
Quod vix postea faciendum ducebam, cum non præcedentibus tantum sed posterioribus quoque litteris animorum nostrorum vicissim tantam exprimamus unitatem, ut supervacaneum fere crederem te de cogitationibus meis deinceps aliter certiorem facere quam profunda quadam attentione. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011000545 |
Cum hesterna die litteras R mi Antistitis quas ad te mitterem accepissem, et non tam scribendi quam litteras mittendi otium occasionemque fecerit mihi nunc bonus hic vir, qui me, in itinere verius quam in urbe, in ipso discessu salutavit, non tantum laconice sed etiam incitate et præpropere potius scribere volui quam non scribere; excusatione dignum ratus si, per hæc jejuniorum tempora, macillentam aliquantulum accipias epistolam, a me præsertim qui vix aliter soleo, et cui non tam edulii quam præsentiæ tuæ recenti privatione arida videantur omnia et insipida. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011000638 |
Horam certam vix possum ego dicere, cum turba plurima eidem peregrinationi nobis invitis sese addixerit, præsertim nonnullæ matronæ, quas quia ad Communionem cæteraque pia exercitia Societas hæc nostra ab initio admisit, ab hoc cœpto repellere [66] nullis unquam potuit verbis. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011000698 |
In tanta quam feci scribendi cessatione, humanissime et clarissime Girarde, id mihi fere accidit quod probis pueris interdum usuvenire solet, qui si statis collegii horis quibusdam lectionibus per imprudentiam non interfuerint, quamvis in officium gratiamque magistri quam primum redire cupiant, nesciunt tamen inter spem [et] metum nutantes horam sibi ipsis dicere, qua in irati præceptoris conspectum venire debeant; dum præsentem ejus iram declinare cum veniæ speratæ jactura, an veniam [74] cum tanta molestia obtinere satiusne sit, dubia mens pueri vix statuere potest. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011000698 |
Unde vel per epistolam intueri te absentem cui tantam iracundiæ causam dederim, per summam verecundiam vix audebam, nisi tuæ humanitatis ac pietatis recordatio animos addidisset.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011000716 |
Tanta enim mea est erga te observantia, ut ex hac parte vix equidem parem, superiorem omnino neminem habere possim, nec alio egeat monumento quæ tam justo caractere sit insculpta nullius ut temporis injuria deleri possit.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011000861 |
Verum prioribus id jam actum est, et inter Sanctorum Omnium et Fidelium Defunctorum sacra solemnia vix mihi otium suppetit tecum colloquendi nisi nobilis hic vir Blonnayus in aliam horam discessum referat. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011000949 |
Mirum ergo non fuerit si, quod per jocum nuper dixeram, nunc reipsa gallice scribendum mihi sit; cum enim Servetanus noster jam discedat et de hæreticorum hujus temporis instabilitate Meditationes animo volvam, vix quidem fieri posse reor ut graviter hispanico more scribere possim. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011001134 |
At hæc fusius cum integrum opus attentius paulo, iis quatuor aut quinque diebus, consideravero; vix enim aliquot paginas, partim concionibus, partim aliis negotiis abstractus, degustasse licuit; eramque in officio apud Dominum de Montrotier quod dixeras, cum libellum et litteras a te excepit.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011001162 |
De Guichardi nostri casu cum primum audivi, attonito similis, oculis mens et vox faucibus hæsit, nihilque vel lætum vel infaustum altius cordi insidere unquam mihi poterit quam quod [dicis] de tanto amico; ut vix tuam ferre possim elegantiam, qua meam diligentiam tuæ in hac causa vices gerere velis, cum nec si diligentissimus sim mortalium, meam erga ipsum clarissimum Guichardum observantiam et propensionem explere possim. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011001163 |
Quamquam vix mihi temperare possim omnino nisi quidnam paulo pressius rem intelligam. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011001290 |
Id me non leviter torquebat, torquet autem [153] maxime, tot clades capitibus nostris, mi Frater, imminere, ut interea vix ullus pietatis procurandæ, cum ipsa maxime sit necessaria, superesse locus videatur. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011001312 |
Nonne bene dixeram, mi Frater, facturum me deinceps ne ullum inter nos audiretur silentium? Cum inter nostros Tononenses vix semel in mense ad te possim scribere, scribo nunc ex paterna Salesiorum casa per [156] Coquinum, eo sane jucundius quod paulo meliora de rebus nostris jam audiverim. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011001726 |
In Ducis nostri Gebennensium mente et ore eo es imprimis loco ut meliore vix esse possit quisquam, et si permittas intelligi te (sic enim de more aulico loquor) [208] Præsidem, hic non optatissimum modo, sed his temporibus necessarium sumus habituri. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011001727 |
Ita tamen vidi ut vix vidisse dici possim, cum enim ad extremum diei crepusculum convenissemus, magis utrimque audivimus quam vidimus, etsi per duas horas simul fuimus.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011002249 |
Quin etiam, si paulo pressius idem ipse Rex a Genevensi Republica contenderet ut libertas, quam vocant, conscientiæ intra civitatis ipsius Genevensis mœnia permittatur, sperandum esset rem eam, qua vix alia magis hisce temporibus optanda occurrit, fœlicem habituram eventum. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011003066 |
Utrumque sane quàm fuit, ut esse debuit, jucundissimum, sed hoc mihi ad plenam defuit voluptatem quòd de prioribus meis literis intelligere nihil potui; quæ si aut interceptæ essent, aut, quod vix credo, deperditas, ferrem equidem gravissimè, et eo penè animi affectu quo ferre soleo illa ipsa quæ ad publicam jacturam pertinent.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011003200 |
Me hoc unum malè habet quòd parentem nostrum optimum de tua salute adeo anxiè laborare animadverto, ut vix persuaderi à me [385] possit nullo te ingeri periculo, ac ne quidem (sic enim existimo) ulla periculi suspicione. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011003223 |
Nec rursus æquum est ut absente me valere te jubeam qui absente te vix valere possim; præsertim mense proximo, quo neque tecum vivere licebit neque cum uxore dormire, nisi fortè postremum hoc potiùs ad valetudinem meam conferat. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011003247 |
Est sanè quòd iis habeam gratiam de meis literis tam fideliter tibi redditis; nam cùm vix ignorare possint quanta sit inter nos animorum voluntatumque consensio, credibile est non valdè tibi infestos esse qui erga me adeo fuerint officiosi.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011003411 |
Nunc verò, majorne dicam nescio voluptas an admiratio est, non eerum dumtaxat qui negotio magis quàm tibi diffidebant, sed illorum etiam qui, cùm eam probarent, vix tamen persuaderi poterant futurum ut jam citò tam uberes diligentiæ et contentionis tuæ fructus constarent, quòd minùs tibi opis et auxilii parari viderent ab iis quorum authoritate præcipuè geri res debebat quàm necesse esset [401] ad tantam rem feliciter aggrediendam gerendamque; sic enim jam omnibus ferè persuasum est fore brevi ut sacrosancta religio per tot annos ab istis populis explosa pristinam suam per te recuperet dignitatem, indeque tamquam ex armario munitissimo potentissima ad expugnandam Babylonem machina tandem depromatur.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011003414 |
Ubi verò redierit, si nihil intercessit quod consilii mutandi causam præbeat, hoc possim confirmare facturum eum ut ad te quàm citò advolet; quamquam multò gratius mihi fuerit si pro sua gravitate hanc tibi ad se, ut æquius est, veniendi necessitatem imponet, ut quod per me, ut video, impetrare abs te vix possem, per eum assequerer cui nihil tu denegare magis possis quàm debeas. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011003435 |
Ad priores vix habeo quid respondeam; namque de Guichardo nostro, si repetam liberatum eum à latronibus, casumque illum moderatè, ut debuit, pertulisse, nihil novi dixerim, nisi quòd suis ille ad me literis idipsum testatus est, quod ego ex hominis moribus mihi perspectissimis jam satis per me conjiciebam, quorum testimonium mihi multò certiùs est quàm literarum.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011003439 |
Habebis tuæ fortitudinis virtutisque, non modò testes sed etiam admiratores, eos ipsos quos fautores habere, ut decebat, non potuisti; Deum verò optimum maximum retributorem, qui laborum tuorum æstimationem non ex perceptis fructibus, sed ex iis qui percipi potuerunt et debuerunt pro pietate sua initurus est: quamquam vix mihi in animum cadere potest ut de tam piis et, quod præcipuum est, pie habitis conatibus desperandum putem.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011003439 |
Nihil autem miserius, quàm quòd hoc tempore in quo pax ista precaria, aut, ut Virgilius loquitur, « sequestra » totque mensium firmatæ induciæ facere deberent ut benè sperare liceret, vix quisquam est qui præter te in hanc curam velit incumbere. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011003461 |
Sed quando ita res tulit, ut neque tu illuin, neque ego te videre potuerim, utrumque nimia et illius in discedendo et mea in scribendo diligentia, erit quòd meæ posthac ignoscas negligentiæ, si quid à me hac in re peccabitur; licet non ignorem vix fieri posse ut damnum contingens ex diligentia per negligentiam sarciatur, mihi præsertim, cui hoc unum restat absentiæ tuæ solatium, si per literas tuas te videam, per meas te alloquar.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011003463 |
Quòd si ita est, non video quid te malè jam habere debeat, nisi quòd in re tanti momenti vix est ut Christiana impatientia longioris moræ incommoda concoquere possit. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A011003530 |
Libris illis de politica, ut eleganter inscribis, auscultatione id præscribentibus, hoc mihi quàm dulce optatumque fuerit, etsi facilè æstimare potes qui optimus testis es nihil me umquam ardentiùs desiderasse, vix tamen possis credere ni tibi persuadeas eum esse me qui factis laudibusque tuis magis delecter quàm tu ipse, in ea præsertim re in qua nominis tui laus cum Dei gloria non possit non esse conjuncta. |
12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html |
A012001318 |
At vero (quæ est horum temporum injuria!) vix quidquam tandem post multam tam sancti negotii jactationem consecuti sumus, præterquam quod tribus in locis nobis religionis Catholicæ mysteria peragere liberum est, addito in id pro sacerdotibus nostris annuo commeatu. |
||||||
A012002085 |
Nulla mora: rebus vix sic stantibus, Carolus Emmanuel iniqua conditione liberatum se sentiens, in ipso propemodum induciarum articulo, Episcopum prædecessorem meum, cujus memoria in benedictione, statim monet ut Catholicos concionatores illis populis convertendis immittat, [et] velle se omnino Catholicam religionem illis restitui. |
||||||
A012002838 |
Quo nomine eo magis dolendum est, inter multa Monasteria variorum Ordinum quæ in hac diæcesi sunt ædificata, vix unum reperiri in quo religiosa disciplina labefactata, imo potius conculcata penitus non fuerit; ut ne quidem vestigium veteris illius cœlestis flammæ appareat, adeo obscuratum est aurum et mutatus color ejus optimus.. |
||||||
A012003261 |
Nam præter balliaggia Tononiense, Ternense et Gagliardense, quæ jam plurimo labore parta tueri sane sit sequissimum, superest balliagium Gaianum, quod ut est valde latum, ita difficillimæ est expugnationis; est enim inter Bernensium et Genevensium ditiones situm, veluti inter letiferas paludes, quarum pestilentibus aquis ita alluitur ut vix sanari posse videatur, nisi prius injecto in aquas ipsas salutifero Crucis ligno. |
13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html |
A013000791 |
In tanta salutantium contentione qui, hoc Pontificatus initio, ad pedes Sanctitatis Tuæ venerabundi accesserunt, [69] non debui, credo, meam ingerere tenuitatem, quæ etsi obedientia, fide ac pietate erga Beatitudinem Tuam nulli inferior est, meritis tamen adeo depressa jacet, ut vix in comparatione conspici ac notari potuisset.. |
||||
A013002200 |
Sed et cum redii, vix etiam invenire potui cui has committerem ob varias itinerum inflexiones quibus hinc ad vos mittuntur. |
||||
A013003019 |
Cumque propterea parrochialis ecclesiæ curam a me suscepisset mox ad canonicatum majoris Ecclesiæ nostræ evocatus, non potuit diutius tantisper splendor tam angustis finibus contineri, sed Lutetiam Parisiorum Quadragesimalium concionum causa accersitus, ubi primum ejus dicendi ac docendi vis, Christianissimi Regis aures pervasit, non fuit ei deinceps liberum quin concionatoris Regis honore afficeretur et onere, cui sustinendo cum in dies majorem animi firmitatem, ac doctrinæ robur [351] ostenderet, quod plerique præclari alioquin viri vix multis annis ac maximis intercessoribus obtinere possunt, hic tribus annis consequutus est, ut scilicet a Rege ad episcopatum Montispessulanensem Sedi Apostolicæ promovendus exhibeatur. |
14-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIV-Vol.4-Lettres.html |
A014000488 |
Petitionis ratio est quia plerosque adhuc in diocæsi habemus haereticos qui quotidie, tum publicis concionibus, tum privatis colloquiis, ad Ecclesiae caulas redeunt, et quia cominus, non solum cum haereticis, sed cum haereticorum magistris pugnare, et mihi interdum et aliis [31] etiam per diocaesim concionatoribus contingit, quod sine prohibitorum librorum lectione vix fieri posse, nemo peritus dixerit. |
15-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XV-Vol.5-Lettres.html |
A015002425 |
Aliquot enim illius loci virgines devotissimæ, cum summopere cuperent religiosum vitæ genus aggredi, viderentque se tam longe a monasteriis mulierum abesse, ut vix possent sperare se expetitis Sponsi cælestis nuptiis aliquando potituras, de monasterio ibi construendo cogitare cœperunt. |
16-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVI-Vol.6-Lettres.html |
A016000725 |
Ratio est, quia dum in procuranda oneris depositione [52] tempus impenditur, vix ac ne vix quidem satis in eo sustinendo satis operae insumitur; ut qui de repudianda uxore cogitat, vix interim de ea recte diligenda sollicitus est. |
||
A016002005 |
«Sapere et amare, vix diis conceditur;» mais je dirois plus volontier: Litigare et non insanire, vix Sanctis conceditur. |
17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html |
A017002314 |
Et quamvis ex earum ritu clausuræ non sint addictæ, eam nihilominus ex animi fervore propemodum servant perpetuam, quandoquidem nunquam, nisi gravissimis et piissimis causis impellentibus, extra domum pedem efferunt; sed statutis horis, iisque apte per totum diem dispositis, Officium parvum Beatissimæ Virginis simul in choro recitant, cantu ad pietatis regulas tam fœliciter formato, ut vix dici queat, num gravitatem suavitas, vel suavitatem gravitas superet. |
||||||||||||
A017002318 |
Hujus autem earum desiderii ratio est, quia in illis Congregationibus plerumque recipiuntur mulieres jam adultæ, quæ Officium magnum, cum illius rubricis, vix ac ne vix quidem addiscere possent. |
||||||||||||
A017002320 |
Cumque hujusmodi viduæ obedientiam et exactam propemodum clausuram observent (vix enim semel bisve quotannis ad domestica negocia componenda illis egredi contingit), nihil omnino dispendii, plurimum vero compendii huic consuetudini inesse existimandum est. |
||||||||||||
A017002320 |
Hujus autem desiderii ratio est, quia in istis regionibus tanta libertate viri viduas, quamvis piissimas, colloquiis et irritamentis secularibus infestant, ut quæ veram viduitatem colere volunt, vix id tuto præstare possint; quibus hac via optime consulitur. |
||||||||||||
A017002356 |
Habent ecclesiam et in ea altare exterius ad Missarum celebrationem, et chorum interius in quo quotidie statutis horis Officium Beatissimæ Virginis simul [concinunt], cantu ad pietatis regulas tam fœliciter formato, ut vix dici queat num psalmodiæ gravitatem suavitas, vel suavitatem gravitas superet.. |
||||||||||||
A017002361 |
Tertium, non Officium ecclesiasticum, sed tantum Officium Sanctissimæ Deiparæ recitant, quod ideo faciunt quia plerumque inter eas recipiuntur jam ætatis provectæ quæ Officium magnum vix addiscere possent; deinde, quia breve illud Officium, magna vocum pausarumque [252] distinctione adhibita facile observant: quod nequaquam in magno Officio recitando præstare possent.. |
||||||||||||
A017003076 |
« Amare et sapere, vix cœlitibus conceditur. |
18-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVIII-Vol.8-Lettres.html |
A018000975 |
Nam quod ad canonicatum attinet, nemo sane, quantumvis parcus, ex ejus fructibus vivere posset, quippe qui ad summum 40 scutorum vix unquam ascendunt, et quam sæpissime, ne quidem ad summam 25 aureorum. |
||||
A018000975 |
Nunc vero, cum pensione illa frui minime possit, vix est, ac ne vix quidem, ut possit diutius vivere, quandoquidem neque paternis bonis, neque aliis ecclesiasticis gaudet. |
||||
A018000976 |
Sane, methodum hanc aperire et tyronibus etiam vix sequentibus præire in hoc campo, operæ pretium foret.. |
22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
A022001293 |
Exponit humillime: episcopalis mensae fructus adeo tenues sunt, ut vix ad decentem sustentationem, hoc misero prasertim tempore, sufficiant, quo magnis expensis eum onerari necesse est, eundo redeundoque ad ecclesiarum et altarium consecrationem benedictionemve.. |
||||
A022001307 |
Exponit humillime: omnia fere tum virorum cum mulierum Monasteria et Prioratus conventuales in Sabaudia, Gebennesio aliisve Serenissimi Allobrogum Ducis ditionibus et regionibus ultramontanis, adeo ab regulari et antiqua disciplina deciderunt, ut vix Regulares a saecularibus dignoscantur; alii enim huc et illuc palantes discurrunt, alii autem in claustris degentes gravissimo populis sunt scandalo.. |
||||
A022002162 |
Et cum non sufficiat tot animas Dei Ecclesiae acquisisse, si modus illas retinendi ac ita manutenendi non reperiatur, et factum vix dici queat quod non durat factum, etsi praedicta unio, annexio et incorporatio quoad parrochiales ecclesias, attento quod conditio in illa seu Litteris desuper expeditis apposita, praedictorum populorum ad Catholicarn fidem et Ecclesiae unitatem reversionem purificata extitit, dissolvatur, et rectores in parrochialibus ecclesiis praedictorum balliagiorum, quae numerum quadraginta quinque vel circa ascendunt, qui in Catholica fide in iliis locis et personis conservanda et confirmanda, aliisque adhuc naeretica pravitate labefactatis ad eandem Catholicam fidem revocandis insistant constituentur, ex hoc profecto Catholicae fidei propagationi et manutentioni vaide prospiceretur.. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001085 |
Dixi.» Et alibi: «Igitur,» inquit, «sive Papa, sive Patres, sive Concilium sic aut sic sentiat, nemini debet esse praejudicium, sed abundet quisque in sensu suo.» Sed quid hic moror? Si e libris Lutheri et Calvini detraheres injurias et calumnias quibus Apostolicam Sedem insectantur, vix una in iis aut altera pagina remaneret.. |
||||||||||||||||||||||
A023001225 |
Et paulo superius, de Sacramentariis loquens et eorum haeresi: «In hac parte,» inquit, «per Scripturam ferme decem rimas egit sibique effugia paravit, ut vix unquam deformiorem haeresim legerim, quae statim, in exortu, tot capita, tot dispares sectas et discordantes opiniones habuerit, cum tamen in fine ad eandem tendant metam, nempe ad Christum persequendum.» Hactenus Lutherus.. |
||||||||||||||||||||||
A023001670 |
In summa, putes te videre vel audire antiquos illos Chrysostomos, Hieronymos, Augustinos, Gregorios et alios, si qui sunt ex veteribus Episcopis celebriores, quos antiquitas religiosissime ac sanctissime venerata pro magnis et sanctis viris habuit, posteritas vero, quae tales hucusque vix ullos vidit, pro miraculis.. |
||||||||||||||||||||||
A023001670 |
Ne alio qui postquam omnia quaenam et qualis fuerit, vix aliud respondere possim, quam continuam fuisse et perpetuam quandam praedicationem, non modo ad erudiendos Catholicos, quibus haud dubie tanti Praelati exemplum pro eximio doctore potuit esse et debuit, sed etiam ad sanandos et revocandos haereticos, qui ante hac Episcopis fere omnibus, impudenter licet plerumque et falso, ut solent, nihil nisi vitam ipsam pro crimine exprobrabant. |
||||||||||||||||||||||
A023001671 |
Max. suis benedictionibus adeo beavit, ut prius etiam quam in Episcopum eligeretur, ac sub Episcopi sui Claudii de Granier imperiis, ducatum Chablasiensem universum finitimasque provincias gladio verbi Dei subactas ad ovile Christi reduxerit, quae Bernensium dominationem et imperium antea expertae indeque sacrosanctae religionis Catholicae jacturam per annos plus minus sexaginta perpessae, vix unquam haeresim abjuraturae credebantur?. |
||||||||||||||||||||||
A023001937 |
Census episcopalis mensae admodum tenues, qui, scilicet, vix ac ne vix quidem, ad summam mille scutorum auri ascendunt; [ut detractis stipendiis officiariorum Episcopatus, minime supersit quo decenter se suamque familiam sustentet. |
||||||||||||||||||||||
A023002010 |
Primum remedium longe facillimum; tertium utilissimum et ad majorem Dei gloriam, inspecta hujus provinciae necessitate, praestantissimmn; secundum difficillimum et incertissimum, nam quod vi fit, vix fit.. |
||||||||||||||||||||||
A023002023 |
Et quidem Episcoporum est in his decernere quid expediat; sed hoc vix fieri potest. |
||||||||||||||||||||||
A023002095 |
EPISCOPO GEBENNENSI, pro ejus sustentatione et familiae episcopalis non remanent 860, et regimen illi incumbit 600 ecclesiarum parrochialium: regimen difficillimum, gravissimum ac variis expensis maxime obnoxium, ut cum aegre admodum ac ne vix quidem necessariis sumptibus obeundis censuum tenuitas qualem recensui par esse possit. |
||||||||||||||||||||||
A023002231 |
Nam quamvis multa extent Ritualium exemplaria, quorum inscriptio rituum Ecclesiae Romanae ordinem ac seriem lectori pollicetur, vix tamen ulla invenies quae inscriptioni penitus respondeant, idque praestent quod illa promisit. |
||||||||||||||||||||||
A023002648 |
Etsi vero Monasterium de Six et de Pellionnex ab Ordinario visitetur, cui antiquo jure subjacet (licet hactenus vix obedire voluerint), nihil tamen a Nobis cum illis actum est, quia Regula et Constitutionibus carent, et satis modeste se gerunt quod ad clericalem professionem attinet; itaque, visitari ab alio Visitatore deberent.. |
||||||||||||||||||||||
A023002649 |
Sed, ut verum fatear, primum et secundum remedium [386] utilissima futura sunt, nam hoc tertium difficillimum est et incertissimum; nam quod vi fit, vix fit.. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024000371 |
Poterit etiam, ubi consilium Capituli vix possit expectari, infligere pœnas, et mulctare, privando distributionibus, [21] et etiam carceri mancipando. |
||||||||||
A024002055 |
Cum venerabilis conventus Sancti Dominici hujus civitatis Annessiacensis, Nostræ diœcesis, Ordinis Prædicatorum, semper aliquem ex Religiosis ejusdem Ordinis ad fidelium eleemosinas colligendas ex instituto et more sui Ordinis mittere soleat, eaque sit adhuc hujusce diœcesis totiusve patriæ conditio, ut vix ac ne vix quidem necessitati mendicorum Christi qui eam incolunt subvenire possit: propterea Nos, dilectum Nobis in Christo Fratrem Jacobum Chappaz, prædicti Ordinis Religiosum laïcum, quem R. Frater Prior ac idem venerabilis Conventus [203] Sancti Dominici hujusce Nostræ diœcesis, etiam extra hanc diœcesim, scilicet Friburgum versus, sive ad alias Helvetiorum partes, piorum hominum auxilium imploraturum, quo tandem et familiam sustentare et ædificiorum jam passam ruinam reparare possint mittere proposuerunt, iis Nostris literis, manu Nostra subscriptis ac sigillo Nostro munitis, prosequimur, quibus eumdem omnibus superioribus pariter ac inferioribus Ecclesiæ Christi filiis et alumnis apud quos eum di vertere contigerit, sicuti christianum et Religiosum mendicum enixe in visceribus misericordiæ Dei nostri commendatum cupimus et facimus.. |
||||||||||
A024002681 |
Legitimis quippe documentis ac testimoniis ad id receptis ac coram Nobis exhibitis, constitit quod cum R di Clerici regulares Sancti Pauli, vulgo Barnabiti, qui in Chapuisiano hujus Anneciensis urbis Collegio, sub titulo SS torum Pauli et Caroli, juxta eorum Congregationis pia instituta, divina Officia, Sacramentorum administrationem, concionum, cathechismi, scholarum aliarumque religiosarum functionum operas obeunt, adeo tamen tenui redditu potiuntur [264] ut cum iis oneribus jam susceptis sustinendis vix sufficiat, cogantur idcirco et minori Religiosorum numero esse, et solemniores ordinarias functiones aut omittere, aut minus solemniter persolvere quam per eorum Constitutiones liceat:. |
||||||||||
A024002815 |
Unde fit ut Sacramenta Confirmationis et Ordinis, sicut et ecclesiarum et calicum consecrationes, sanctumque Oleum, vix ab Episcopo Gratianopolitano, in sua jam civitate satis occupato, accipi queant.. |
||||||||||
A024002836 |
Purissimam autem appello eam dilectionem, in qua vix quicquam amoris proprii, sive philautiæ, reperire licebat: rara et exquisita dilectio ista, quæ etiam inter pietatis cultores raro viget, unde procul et de ultimis finibus pretium ejus.. |
||||||||||
A024003161 |
[ Et licet difficilis valde mihi res hæc videretur propter relapsum, tamen ne me desperatio vincere et oculos conjeci in Berengarium, qui et hæresiarcha, et semel atque iterum relapsus, et nec ultro veniens, sed invitatus, vix tandem comparuit; nihilominus in...]. |
25-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXV-Vol.4-Opuscules.html |
A025003514 |
Hoc autem maxime locum habet in Gallicis istis regionibus, in quibus muheres non solum ineptissimam, sed ridiculam plane habent latini sermonis pronunciationem, ita ut plerumque qui in aliis Monasteriis Officia audiunt, vix ac ne vix quidem risum tenere possint, nisi potius rubore perfundantur.. |
||
A025003518 |
Denique, pleraeque virgines et etiam viduae provectioris aetatis, vix Officium magnum unquam exacte addiscunt, quae propterea ab ingressu Religionum ut plurimum arcentur; quibus etiam commodum accidit si haec Religio Visitationis Beatissimae Virginis Deiparae, Ordinis Sancti Augustini, deinceps non teneatur ad aliud Officium quam ad parvum rite recitandum. |
26-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXVI-Vol.5-Opuscules.html |
A026000819 |
Un serpent acharné est malaisé a oster et arracher si ce n'est de la main gauche, Peccator peccato addictus, maxime carnali, vix nisi flagellis abigitur. |
||||||
A026001005 |
Tentatio luxuriæ similis est aux cirons qui intus et ubique urgent, maxime desiccatis; nam sudantes et cerosum humorem emittentes vix urgentur. |
||||||
A026001073 |
Quercui pirus nunquam inseri potest, neque oliva ficui; sic sunt quidam affectus quibus nunquam charitas inseri potest, ut ira, tristitia, vix istis inseras charitatem,. |
||||||
A026001074 |
Le pin, sapin, cypres et autres arbres gommeux et oleeux, ne reçoit (sic) le mariage d'aucun arbre, arbres insociables; quia succus (la seve) ne se peut mesler, ou parce qu'ell'est trop espesse et parce qu'estant grasse elle ne se peut appliquer. Sic fabulis poetarum, vix inseras conceptus theologicos; non enim mendacia poetarum possunt misceri veritatibus theologorum, neque prudentiæ carnis prudentiam spiritus.. |