17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html |
A017002314 |
Habemus hic et Lugduni unam et alteram virginum et [239] viduarum Congregationem, quæ, licet verius Oblatæ quam veri nominis Religiosæ aut Moniales censendæ sint, tamen castitatem ac sacram pudicitiam sanctissime colunt, obedientiam simplicissime amplectuntur, paupertatem religiosissime sequuntur. |
||||
A017002354 |
Habemus hic quamdam viduarum ac virginum Congregationem, quæ licet verius Oblatæ quam proprii nominis Moniales esse videantur, tamen tantam pietatem undique spirant, ut quemadmodum de similibus Sanctus Gregorius Nazianzenus olim asseruit, ego quoque de istis dicere non verear: Mihi quidem etsi parvus est hujusmodi mulierum numerus, cælestibus pulcherrimisque Christi syderibus adeo gestio atque exulto, ut pro paucis his de virtutis præstantia, cum multo pluribus contentionem venire non dubitem.. |
||||
A017004029 |
Sed quod attinet ad negotium virginum et viduarum quod mihi Amplitudo Vestra commendat, non scio prorsus quid agam; tum quia nemo hic est, quod sciam, qui causam sollicitet, tum quia certum est cum illis tribus conditionibus obtineri non posse ab Apostolica Sede, ut confirmetur vera monastica professio. |
25-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXV-Vol.4-Opuscules.html |
A025003540 |
Erecta est anno 1610 Congregatio quaedam piarum virginum ac viduarum oblatarum, in oppido Annessiacensi, diaecesis Gebennensis, qua postea multiplicata, erecta est etiam in civitatibus plurimis: Lugdunensi, Molinensi, Gratianopolitanensi, Biturigensi, Parisiensi, Monferranti, Nivernensi, Aurelianensi, et passim quotidie ab aliis expetitur et erigitur civitatibus.. |