Mot «Videlicet» [22 fréquence]


01-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome I-Les Controverses.html
  A001000923 

 Nam Christus vere est immobilis Petra, Petrus vero propter Petram; axiomata namque sua Christus largitur aliis, largitur autem ea non evacuatus, sed nihilo minus habens: Petra est et Petram fecit, quæ sua sunt largitur servis suis; argumentum hoc est opulenti, habere videlicet et aliis dare. Ainsy parle saint Basile.

  A001001380 

 Mirati omnes, flere præ gaudio cæperunt, eorumque gentes illico metus et reverentia invasit, cum videlicet cernerent quid Agapitus facere in virtute Domini ex adjutorio Petri potuisset: ce sont les paroles de saint Gregoire.


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008002267 

 Sed inter omnia peccata in Spiritum Sanctum illud est de quo Salvator in Evangelio, quo videlicet opera Spiritus Sancti per blasphemiam tribuuntur diabolo.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000346 

 Ea videlicet tua humanitas qua juvenem tirunculum vir gravissimus senatorii ordinis ad amicitiam provocas, [et] vetus tuæ in me pietatis promerendæ desiderium, parem cum gratulatione admirationem concitarunt..

  A011000352 

 Quod autem per summam humanitatem prior ipse scripseris, id nimirum [22] causæ fuit et te priorem dare, quod divinius est, et me priorem accipere, quod inferius decebat. Et ego ne potius in te senatoriam dignitatem, quam in senatore consummatissimam virtutem colere existimarer, absentem salutare minime consentaneum videbatur, cum præsertim me non ejusmodi juvenem crederem qui in ore vel aure cujusquam purpuratorum Patrum venissem, in intima videlicet juvenili umbra adhuc delitescens.

  A011000546 

 Corpore videlicet ac mente hucusque jejunus, mox mentis jejunium soluturus, dum e mensa Domini sacratissimam illam terræ pinguedinem medullatamque hostiam tuo meoque nomine, uti soleo, et offeram et sumam..

  A011000638 

 Et quoniam recreandis viribus necessarium erit cibum aliquem capere, in unum omnes idemque hospitium secedere decrevimus, in quo dum omnes simul modestissime ac frugaliter prandebimus, pii alicujus libelli lectio audiatur, ne videlicet sacræ peregrinationi prophana admisceatur confabulatio.

  A011001326 

 His nimirum rodomonteis propositionibus se ingeniumque suum ad arenam vocari recte cognoscunt, ne videlicet si non veniant existimentur imbelles omnino, qui Catholicam vel homuncionis nescio cujus impressionem reformident..

  A011002208 

 Cum anno præterito de Bezæ, primarii inter Calvinianos hæretici, ad Ecclesiam Catholicam reditu ac conversione, tum Pater Spiritus Balmensis, ex Ordine Cappuccinorum concionator, tum ego ipse quoque, non [268] levibus multorum permoti sermonibus, bene sperare cœpissemus, ne in re tam optata aut industria nostra aut adminicula cætera desiderarentur, ita inter nos convenit, uti nimirum ille quidem, qui ad Capitulum, quod vocant, generale sui Ordinis, Romæ indictum, properabat, de re tota cum Beatitudinis Vestras clementia coram dissereret, peteretque ne redeunti hæresiarchæ (si videlicet rumorem sequatur eventus) Apostolica desit providentia.

  A011002946 

 At vero, dum ita fœliciter coram Domino lætamur, sicut qui lætantur in messe, sicut exultant victores capta præda quando dividunt spolia, hoc unum accidit intempestive et molestissime: nimirum Rex Christianissimus per litteras Serenissimum Ducem serio admonet, velie se ejus quam tam opportune Sanctitas Vestra, tanta totius orbis Catholici voluptate, perfecit pacis vinculo comprehendi hæresis totius Calviniana matricem et [364] fontem, Genevensem videlicet civitatem, quamvis pacis articulis, ut par erat, nulla illius mentio habeatur.


15-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XV-Vol.5-Lettres.html
  A015002426 

 Verum, in tanta difficultate, etsi plerique simplicissimis virginibus desperationem injicerent, non potuerunt nihilominus illæ non recte sperare, dum videlicet in Celsitudinis Vestræ summam pietatem oculos mentis conjiciunt, arbitrate sane merito se ab ea facile præsidium impetrare posse, quo omnia impedimenta dispellantur.


18-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVIII-Vol.8-Lettres.html
  A018000976 

 Quam vellem, Deus bone! quam vellent etiam plerique viri cordati, ut si non omnes, saltem unam aut alteram etiam ex brevissimis Epistolis Sancti Pauli, tribus illis sensibus quos Dominatio Vestra Illustrissima notat, historico, dogmatico, mystico, explicatam haberemus; specimen videlicet et exemplar cæterarum similiter explicandarum.


20-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XX-Vol.10-Lettres.html
  A020003999 

 Quarè, rogamus DD. VV. quam enixissime, ut ex defectu conditionis translationi Collegii apposite, consensus videlicet nostri procurandi, in pristinum statum redintegrari Collegium procurare velitis.


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000684 

 Nihil praeterea quae in similibus titulis (lib. XII ff ) adnotare placuit; nisi illud forsitan fuisse additam partem eam tituli De rebus creditis ut videlicet Codex domini Justiniani, saltem in speciem, hoc nobilissimo titulo destitutus, inferior libris Pandectarum jurisconsultorum non videretur.

  A022002158 

 Gregorio Papae decimo tertio, prasdecessori Nostro, pro parte bonae memoriae Emanuelis Philiberti, Sabaudia; Ducis, exposito quod cum dictus Emanuel Philibertus quaedam balliagia, videlicet Ternier, Chablaix et Gex, sub ditione ejus temporali existentia, a Bernensibus recuperasset, et ad pristinam temporalem jurisdictionem suam revocasset, licet illorum populorum pravis opinionibus et inveteratae haereticae perfidiae malitia obduratas mentes serius quam ipse Gregorius praedecessor optabat sanari posse vereretur, ejusdem tamen Ducis et publicae ecclesiae Catholicae nomine valde laetatus, conducibile fore existimabat ut religiosa loca ipsorum balliagiorum profanata, quae in pristinos usus et officia restitui non poterant, Militiae Sanctorum Mauritii et Lazari, cujus ipse Dux Magnus Magister existebat, aliquo modo inservirent.

  A022002160 

 Ita tamen, quod cumprimum eorumdem balliagiorum et locorum recuperatorum homines veritatis lumen, commiserante Domino, recepissent, in quacumque ipsorum parte contingeret, parrochiales ecclesiae et alia ecclesiastica loca ad exercitium curae animarum idonea, ab Ordinariis locorum quibus illa suberant, cum dote non minore quinquaginta ducatorum annuatim, de proprietatibus bonorum praedictorum ad justum [et] competentem numerum instituerentur, illisque ab iisdem Ordinariis de rectoribus et pastoribus idoneis, juxta Concilii Tridentini dispositionem et alias canonicas sanctiones provideretur, et aliter prout in Litceris Apostolicis in forma Brevis, sub Annulo Piscatoris, sub datum videlicet XIII mensis Junii millesimo quingentesimo septuagesimo nono, Pontificatus sui anno octavo, quarum tenores pro expressis haberi volumus plenius continetur..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000921 

 Qua horrenda affirmatione negant Christum in potestate habuisse omnes animae suae passiones, ut videlicet illo inscio et non imperante elaberentur et prorumperent.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024001508 

 Facultatem facimus venerabili domino ecclesiæ parrochialis Pringiaci et ejus vicario, bis in diebus festivis Missam celebrandi: unam videlicet in ecclesia parrochiali, alteram in capella domus domini de Monthouz; ita tamen, ut non duæ, sed una tantum prædictis diebus in dicta capella celebretur, ob multitudinem familiæ dicti [146] domini de Monthouz.

  A024002682 

 Mandantes universis et singulis præsbiteris, clericis, notariis et aliis hujus diocæsis ad id ex parte dicti Collegii requirendis, ut ipsum seu ejus procuratores in dictæ ecclesiæ possessionem inducant; inhibentes singulis et universis, quantum possumus districte, in virtute [266] sanctæ obedientiæ et sub excommunicationis pœna quam ex nunc prout tunc infligimus, sex dierum spatium, duos videlicet pro primo, duos pro secundo et reliquos duos pro tertio termino ad id assignantes, ne dictis Religiosis, vel eorum procuratoribus, ullo modo obsistant, quominus dictam possessionem libere adipisci, et adeptæ pacifice insistere valeant..

  A024002838 

 Quamobrem eos qui tacti amore cœlesti intrinsecus, purioris vitæ rationem sequi cupiebant, consiliumque ejus expetebant, sola Dei majore gloria inspecta, in Societatem quam illis magis congruam putabat, manu ac opera amantissime deducebat: homo videlicet, qui nec Pauli, nec Cephæ, nec Apollo, sed Jesu Christi erat, quique meum et tuum, frigida illa verba, nec in temporalibus, nec in spiritualibus audiebat; sed omnia in Christo, ac propter Christum, sincere expendebat.

  A024003161 

 Consideravi vanitatem et confusionem turris illius quam contra Christi Ecclesiam Lutherus ædificare conatus est, quomodo videlicet in innumeras sectas dissecta sit, quarum nulla aliarum linguam intelligit, sed singulæ singulis hæreticæ sunt, et peculiaria sibique invicem repugnantia amplectantur dogmata.

  A024004895 

 Universis et singulis presentes visuris et audituris notum facimus et attestamur, Literas Apostolicas in duplicato, in forma Brevis, sub Annulo Piscatoris, Sanctissimi [502] Domini nostri Papæ Pauli Quinti, sub datum Romæ, apud Sanctam Mariam Majorem, die decima nona Octobris, millesimo sexcentesimo decimo tertio, Pontificatus ejusdem SSmi Papæ Pauli anno nono, Nobis pro parte RRrum Decanæ et Canonissarum Collegiatæ ecclesiæ Sancti Petri, oppidi Ramaricomontis, Tullensis diocæsis, porrectas, omni qua decet humilitate et reverentia recepisse, hujusmodi sub tenore videlicet, a tergo dictarum Literarum: [503].





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE