11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011000352 |
Quod autem per summam humanitatem prior ipse scripseris, id nimirum [22] causæ fuit et te priorem dare, quod divinius est, et me priorem accipere, quod inferius decebat. Et ego ne potius in te senatoriam dignitatem, quam in senatore consummatissimam virtutem colere existimarer, absentem salutare minime consentaneum videbatur, cum præsertim me non ejusmodi juvenem crederem qui in ore vel aure cujusquam purpuratorum Patrum venissem, in intima videlicet juvenili umbra adhuc delitescens. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024002845 |
Et quidem cum Carmaniolæ, quod oppidum est Salluciensis diæcesis, ubi Visitationis pastoralis officio tunc incumbebat, anno millesimo sexcentesimo tertio, ejus salutandi gratia, relicto tantisper itinere, venissem; sensi [299] ego tunc quantam dilectione mixtam venerationem, ejus pietas et virtutum copia in populis illis excitaret. |