Mot «Utilia» [4 fréquence]


15-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XV-Vol.5-Lettres.html
  A015003756 

 « Musteriensis diœcesis finibus appropinquanti, occurrit Franciscus Sales, Genevensium Antistes, elegantis ingenii homo, doctusque, ac pius divini verbi præco, simul et Anastasii studiosissimus, quod ejus opera, a Summo Pontifice Paulo Quinto plurima, eademque non vulgaria et sibi et canonicis suis utilia beneficia accepisset; quem Anastasius ad se officii gratia venientem amanter, ac pro loci angustia honorifice habuit..


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000159 

 Ideo semper quoad fieri potest studebimus brevitati, multa veluti solum attingentes [3] ut occasionem demus acutis ingeniis inde multa alia deducendi; alia quae bene tradita reperiemus in authoribus quorum omnibus communiter est copia solum citantes, ut in propriis originibus videntur; alia tandem, tanquam inutilia relinquentes, conabimur tamen ea quae utilia videbuntur exacte examinare et omnia ea claritate explanare qua facillime a discipulis percipiantur..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024002682 

 Nos igitur, pro officii Nostri debito sacrorum Canonum ac sancti Tridentini Concilii decretis intendentes, piæ quoque voluntati Serenissimi Sabaudiæ ac Pedemontium Principis in hoc obtemperantes, cum ad dicti Collegii adeo utilia ac ecclesiasticæ reipublicæ necessaria munera adjuvanda ac promovenda, sine ullo divini servitii dispendio assignari commode posse visa fuerit capella sæcularis seu ecclesia vulgo prioratus Sancti Clari appellata, diocæsis Nostræ; idcirco, tam auctoritate Nostra ordinaria quam in hac parte quatenus opus sit, tamquam a Sede Apostolica, juxta dicti œcumenici Concilii Tridentini decretu, delegata, ac de fratrum Nostrorum Canonicorum capitulari consensu super hoc habito, dictam capellam, ecclesiam seu prioratum Sancti Clari, diocæsis Nostræ, cum omnibus ejusdem [265] bonis, redditibus, juribus et emolumentis, eorumque accessoriis, pertinentiis, annexis ac dependentiis, ex nunc prout tunc et e contra, cum primum illam per cessum ex causa resignationis, permutationis vel alia quacumque, vel decessum, seu quamvis aliam dimissionem, vel amissionem, R di D ni Joannis Sonnerati, moderni rectoris, vacare contigerit, dicto Collegio Chapuisiano, Sanctorum Pauli et Caroli Anneciensi, Clericorum regularium Sancti Pauli, præsentium tenore perpetuo unimus, annectimus et incorporamus; ita ut liceat dicti Collegii Religiosis, ac eorum procuratoribus, pro tempore existentibus, ipsius corporalem, realem et actualem possessionem per se vel alios, apprehendere et perpetuo retinere dictosque redditus percipere, ac in dicti Collegii utilitatem et usus convertere, nullius licentia super hoc ulterius requisita.

  A024003609 

 Nos, CLAUDIUS DE GRANIER, Dei et Apostolicæ Sedis gratia Episcopus et Princeps Gebennensis, universis notum facimus et attestamur omnia et singula quæ superius digesta sunt pro Confraternitatis erectione in honorem Sanctæ Crucis, Conceptionis Beatæ Mariæ et Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum, per dilectos in Christo Ecclesiæ Nostræ Canonicos, attente perlegisse et [382] nihil invenisse quod christianas aures possit offendere; immo vero dignissima quæ ad communem Ecclesiæ utilitatem ab iisdem fratribus religiose observentur, ad cultus enim divini augmentum, mores formandos et piorum operum exercitium, cum totius populi ædificatione, utilia et accommodata esse deprehendimus; ut merito eis Nostrum consensum dari et per Nos approbari ac recipi debeant, prout per præsentes assentimus, recipimus et approbamus..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE