Mot «Usos» [2 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001129 

 In quaestione de adoratione, agnoscit quidem Veteres usos fuisse distinctione duplicis adorationis Duliæ et Latriæ, sed eam nihilominus ita spernit, ut exclamet: «Quid tum? si omnes eam» inspiciant, «non modo impropriam esse, sed penitus frivolam.».

  A023001132 

 Et alibi, loquens de ceremoniis Missae [158]: «Si quis,» inquit, «vetustate hujusmodi inventiones tueri velit, non ignoro quam non longe ab aetate Apostolorum Caena Domini tecta rubigine fuerit; sed isthaec scilicet humanae confidentiae procacitas est.» Sed et alio loco fatetur antiquos Doctores Missae nomine usos fuisse in «plurali fere numero.» Et alibi: «Veteres quoque illos,» inquit, «video alio hanc memoriam detorsisse, quam institutioni Domini conveniebat.» Et paulo post: «Excusari,» inquit, «non posse arbitror, quin aliquid in actionis modo peccaverint.» Et iterum: «Merito quis eos redarguat, quod ad Legis umbras nimis deflexerunt.» Denique, ne omnia et singula hujus generis scripta recenseamus, quod esset pene infinitum, idem Calvinus fatetur usum Confessionis esse antiquissimum, et nihilominus eam spernit..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE