Mot «Uberiores» [7 fréquence]


01-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome I-Les Controverses.html
  A001000201 

 Itaque, cum prius sit prudentem fieri super inimicos quam super senes et docentes, recte sequitur ab inimicorum schola nos uberiores scientiæ latices habere quam ab docentibus, etc..


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011002829 

 Intempestive sane; at obtemperandum, et quemadmodum par est existimandum moram uberiores fructus allaturam..

  A011003115 

 Igitur, quod facere et possum et debeo, non te hortabor ad istam dignitatem sic tuendam tractandamque ut appareat dignitatis functionem tibi cum multis communem esse functionis verò dignitatem cum paucis (neque enim tu is es qui moneri aut excitari debeas), sed illum ipsum Christum qui sacrificator tecum erit supplex orabo, ut qui tam sancti propositi autor fuit idem sit et adjutor perpetuus et remunerator, tantæque pietatis fructus in dies tibi præstet uberiores et cumulatiores, in annos longissimos sola æternitatis commutatione finiendos..


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012003259 

 Etsi rem Christianam quæ in hac provincia fœlicissime promovebatur bellorum nuper grassantium sevitia non [420] mediocriter turbaverit, tamen quamprimum, Beatitudinis Vestræ Apostolicis auspiciis, tot malorum hiems et imber abiit et recessit, vinea hæc longe suavius dedit odorem suum, ficusque uberiores protulit grossos suos.


20-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XX-Vol.10-Lettres.html
  A020003142 

 Quod sane omnino hoc triennio futurum sperandum mihi videtur, quando quidem Domnus Frater Joannes a Sancto Francisco, qui Congregationis Superior Generalis est creatus, vir est non tantum spectatæ ac eminentis eruditionis quippe qui variis sacris et præclaris lucubrationibus scripto Ecclesiam ornavit et adversus hæreticos munivit, sed etiam vir est prudentia ac rerum gerendarum peritia excultissimus, quodque caput est, pietate ac zeli scientia instructissimus, ut credendum sit, sub ejus moderamine, Congregationem universam uberiores in dies proventus habituram..

  A020003174 

 Superiorem autem Generalem nunc habet ista Congregatio, maxima votorum ac suffragiorum conspiratione electum, cui sine controversia omnes eruditionis, prudentiæ ac ingenii palmam cedere debent; virum spectatissimæ probitatis et pietatis, qui gravissimis scriptis Ecclesiam Dei non solum hactenus ornavit et munivit, sed deinceps, quando ei per otium licuerit, ornare ac munire paratus sit; ut sperandum sit, sub ejus moderamine, totam istam Congregationem uberiores in dies proventus facturam.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003402 

 Tandem, ut ipsa Confraternitas sub Crucis invictissimæ vexillo, ac Sacratissimæ Virginis Mariæ et Beatissimorum [378] Petri et Pauli Apostolorum invocationibus ex causis superius expressis, pro certa ac sancita, sub Statutis et ordinationibus præmissis instituta, etiam auxilio R mi Domini Episcopi nostri ac patrocinio Sanctæ Sedis Apostolicæ contra omnes insultus muniatur, et aliquibus specialibus favoribus et gratiis ac Indulgentiis ornetur et decoretur, sicque in dies amplietur ac uberiores fructus proferat, et in perpetuum duret et persistat: supplicamus propterea eidem Illustri et R mo Domino Episcopo nostro suprascripto, ut huic erectioni Confraternitatis aliisque præmissis consensum suum pariter et assensum prestare, ac ejus ordinariam auctoritatem interponere; Sanctissimo vero Domino nostro Domino Papæ Sanctæque Sedi Apostolicæ, ut ipsam Confraternitatem illiusque ordinationes et Statuta facta et facienda confirmare et approbare, ac amplioribus favoribus et gratiis Apostolicis, per Indulgentiarum perpetuarum concessiones et elargitiones, ampliare et roborare respective dignentur.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE