23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000655 |
Christus enim» ait: « Attendite a falsis prophetis... Haec sola auctoritas satis» est, inquit, «adversus omnium Pontificum, omnium Patrum, omnium Conciliorum, omnium scholarum sententias, quae jus judicandi et decernendi solis Episcopis et ministris tribuerunt, et impie ac sacrilege populo, id est Ecclesiae reginae, rapuerunt.» Et paulo post insultat Regi Henrico: «Et ut hic mei Henrici et sophistarum recorder, qui a longitudine temporum et multitudine hominum pendent cum sua fide, primum negari non potest hujus rapti juris tyrannidem ultra mille annos durasse; nam in ipso. |
||||
A023001154 |
«Solus,» inquit Lutherus, «primo eram, et certe ad tantas res tractandas ineptissimus et indoctissimus.» Et paulo post: «Germani omnes, suspensis animis, expectabant eventum tantae rei, quam nullus antea neque episcopus neque theologus ausus est attingere.» Idem tamen Lutherus, paulo post initium Defensionis verborum Cænæ, cum de Sacramentariis loquitur: «Nec quicquam,» inquit, «magis hanc haeresim promovet, quam novitas; nam nos Germani tales homines sumus, ea quae nobis nova sunt, affectamus et avide arripimus.» Et in Responsione ad maledicum scriptum Regis Anglice, de iisdem Sacramentariis loquens: «Nullos,» inquit, «hostes capitaliores [161] sum expertus hactenus, quam suaves illos fratres, collegas, amicos, quos, tanquam filios, in sinu nostro fovimus novarum sectarum magistros, Sacramentarios dico, et alios phanaticos, qui qualem nobis referant gratiam, vide.» Et paulo post: «Nos, principio, libertatem et Christi honorem asserere et vindicare ccepimus, et tyrannidem pontificiam invadere. |
||||
A023001453 |
Ergo pessime Lutherus consuluit Principibus, sed tamen bene et accommodate ad eam quam de illis gerebat, opinionem; nec enim illum pudet Reges omnes et Principes vocare «robustos venatores,» ut de Nembroth loquitur Scriptura: Nimium, inquit, honoris est et gloriae dicere «Papatum esse robustam venationem Romani Episcopi»; «nam id exempli Nembroth omnibus quoque principatibus prophanis convenit, quibus tamen nos Deus vult subdi, honorare, benedicere et pro eis orare.» Qualis autem fuerit Nembroth et quaenam ejus robusta ista venatio, explicat D. Hieronymus: nimirum, quia primus in populo tyrannidem arripuit. |