11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011003320 |
Meditationes illæ sunt meæ poëticæ, tibi, ut scis, inscriptæ, quas, cùm primùm per frigoris intemperiem licebit, typographus noster excusurus est; addo et posteriores [395] Conjecturarum mearum libros, Gebenensi typographo jam traditos, ut te Gebenensis quoque civitas perinvita Ecclesiæ Gebenensis Præpositum et Pontificem designatum agnoscere incipiat. |
||||
A011003339 |
An non autem tibi nescio quo fato factum videtur, quod eodem tempore typographo quoque nostro charta defuit, ne poëticas illas meas Meditationes adhuc excudere potuerit? Id tamen propediem facturum se pollicetur, et ut faciat quantum possum urgeo, non tam quòd meæ sint, quàm quòd tibi jampridem nuncupatæ. |
||||
A011003360 |
Cum typographo nostro nondùm agere potui, nec agam priusquàm à te aliquid accepero cujus exhibitione possim hominem, alioquin minus liberalem, permovere ut impensam excudendo operi [397] necessariam prorogare non recuset. |