11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011001292 |
Interim, mi Frater, inter hos patriæ nostræ [155] tumultus (dicamne, an tumulos?), dum circum circa oculis nostris ingrata quæque sese offerunt, in patriam illam cœlestem oculos intensissime figamus, cogitemusque perpetuo Heliam illum Thesbitem non aliter quam per turbinem ad cœlum ascendisse.. |
||
A011003464 |
Id unum nobis benè cedit, quòd cùm nihil sit in tanta rerum omnium perturbatione quod non ducat ad desperationem, de omnibus tamen benè et in dies meliùs ac meliùs sperare non desinimus; sed cedet multò faciliùs si, quòd tecum precari faciliùs est quàm ominari, una cum Elia illo tuo per turbinem in Cœlum rapimur.. |