24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024002812 |
[... Ad Sanctissimam Sedem Apostolicam pro Cathedralis [287] ecclesiæ Camberii erectione optimis rationibus scripsit, quibus ostendebat ] Camberium semper Sabaudiæ fuisse metropolim in qua Senatus residet et Consilium Status, ampio ornata Gymnasio multisque ecclesiis [288] sive sæcularibus, sive regularibus, in qua multus sit concursus ratione transitus Francorum, Anglorum et Belgarum in Italiam, non esse modo congruum, sed necessarium, ut in ea sit Episcopus residens, qui statum ecclesiasticum in urbe tam celebri coerceat.. |
||
A024002816 |
Incommodum ex eo quod cum Gratianopolitanus Episcopus caput sit et præpositus comitiorum et conventuum sæcularium et temporalium Delphinatus, inde fit, ut quandocumque male habebunt coronæ Francica et Sabaudica, immo etiam gubernatores Sabaudiæ et Delphinatus, populorum commercium valde sit difficile, et Episcopi transitus magnis suspicionibus obnoxius ex utraque parte, [290] cum non tantum ut communis utriusque populi Pastor, sed ut sectarius et ei apud quem residet, estque princeps, addictus consideretur.. |