22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
A022000507 |
Quo ad torum vero difficillime dissolvitur, quia quod erat contractus purus inter gentes quæ Deum non noverunt et nomen sanctum Dei non invocaverunt, et pura fides per consensum, nunc est augustissimum Sacramentum per Christum Dominum nostrum, cui, cum Patre et Spiritu Sancto, laus, honor, imperium; Beatissimae Dominae nostrse Mariae Deiparae Virgini, Sanctisque Petro et Paulo Apostolis, quorum hodie celebris memoria est ex Chatedra ( sic ) Sancti Petri in [69] Ecclesia; Sanctis Fabiano et Sebastiano, martiribus; Sanctis Joseph, Francisco et Bonaventurae, confessoribus. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024002681 |
Legitimis quippe documentis ac testimoniis ad id receptis ac coram Nobis exhibitis, constitit quod cum R di Clerici regulares Sancti Pauli, vulgo Barnabiti, qui in Chapuisiano hujus Anneciensis urbis Collegio, sub titulo SS torum Pauli et Caroli, juxta eorum Congregationis pia instituta, divina Officia, Sacramentorum administrationem, concionum, cathechismi, scholarum aliarumque religiosarum functionum operas obeunt, adeo tamen tenui redditu potiuntur [264] ut cum iis oneribus jam susceptis sustinendis vix sufficiat, cogantur idcirco et minori Religiosorum numero esse, et solemniores ordinarias functiones aut omittere, aut minus solemniter persolvere quam per eorum Constitutiones liceat:. |