Mot «Tononienses» [6 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000820 

 Gubernator, cum cæteris his Catholicis, rusticos circum circa, necnon et cives Aquenses, secretis suasionibus ad conciones nostras convocare, rem Christianam recte ac impensissime promovere [non destitit.] Quamprimum vidit dæmon; enimvero, tunc advocato suorum concilio, per summam perfidiam, fidem vicissim Tononienses quotquot sunt ex primariis sibi faciunt, nullis se cæteramque multitudinem unquam adfuturos Catholicis prædicationibus, ne nimirum satis non esset privata cujusque pertinacia nisi nefaria ac communi cohortatione, in suam perniciem, Principis desiderio ac nostris conatibus illudant ac omnino cervices opponant temulentas.

  A011000860 

 Tuas nimirum litteras Tononienses quidam attulerant: et quidnam præstantius, quæso, quo mihi munere ingentes erga eos animos addiderunt? Adeo nempe alterum te esse me comperio, ut sine te horum hominum colloquiis uti minime possim..

  A011001001 

 Cæterum ad Tononienses tandem descendi; hastam moræ tædio excitatissimam hostis expectet.

  A011001233 

 En igitur nonus agitur hic mensis quo sum inter hæreticos hos Tononienses, jussu R mi Antistitis Gebenensis, [145] ut quando nulla vi ad caulas Ecclesiæ eos reduci vult Serenissimus Allobrogum Princeps, pro pacto cum Bernensibus eam in sententiam facto, videam etiam atque etiam num iis ad Christum convertendis verbo et colloquiis sit aliquis locus.

  A011001327 

 Res est in tuto; jam enim ad colloquia descendunt, mox, ut ex proverbio dicam, ad deditionem venturi; sic enim Crescanus advocatus nos docuit Tononienses communi consilio confessionem, uti vocant, suæ fidei scriptis prolaturos, uti si quid a nobis differunt, ea de re familiari ac privato colloquio vel privatis scriptis agamus.

  A011001346 

 Habent ii Tononienses meditationes tuas priores de Pœnitentia et Amore divino.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE