11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011003246 |
Ovabam, môx, ut mihi videbar, triumphaturus de Thononiensibus, Frater suavissime, cùm primam literarum tuarum legerem, in qua scriptum erat magno te et præcipuo quodam ab iis beneficio aftectum esse; postea verò quàm ex reliqua lectione comperi quid sentires, in eo uno scilicet de te benè meritos Thononienses quòd quidam ex iis meas tibi literas reddiderat, cognovi quàm parùm tibi [389] mihique de istorum animis studiisque sperare liceat, si tam leve, in re tam pusilla officium magni beneficii loco constituendum videatur.. |
||
A011003434 |
Posteriores, de tuo ad Thononienses reditu.. |