01-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome I-Les Controverses.html |
A001001657 |
Nos, Carolus Augustus, Dei et Apostolicæ Sedis gratia Episcopus et Princeps Gebennensis, Testamur omnibus ad quos spectabit: quatenus, die decimaquarta mensis Maii, præsentis anni millesimi sexcentesimi quinquagesimi octavi, dum essemus in castro nostro Tulliano, a quo per annos quatuordecim abfueramus, revolveremusque tabulas Archivii nostri, reperimus duodecim codices magnos et parvos, manu propria scriptos Venerabilis Servi Dei et Prædecessoris nostri Francisci de Sales; in quibus agitur de multis theologicis punctis inter Catholicos Doctores et hæreticos controversis, præsertim circa authoritatem summi Romani Pontificis, ut Vicarii Jesu Christi et successoris Divi Petri. |
11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011001196 |
Cum ergo non longo multum intervallo, et solo fere quod aiunt Lemano lacu a te cognovissem me abesse, rem quidem tibi non ingratam, mihi vero in posterum [141] longe utilissimam facturum existimaverim si qui præsens nequeo, absens per litteras, commodum aliquando de rebus et dubitationibus theologicis interrogarem, et docentem te per litteras item interdum audirem. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024003155 |
Ego CLAUDIUS BOUCARDUS, Virdunensis in Lotharingia, ex honestis parentibus natus, in Ecclesia Catholica baptizatus et [328] educatus, nunc vero agens annum ætatis meæ quinquagesimum, ingenue fateor me adolescentiæ meæ tempore Societatem Jesu ingressum fuisse, atque in ea vota simplicia emisisse (non autem Professionem solemnem), et absolutis studiis Theologicis integram Philosophiam per triennium docuisse Parisiis; tum sacris, etiam presbyteratus Ordinibus initiatum fuisse, ac Theologiam scholasticam publice per annum professum esse in Academia et Universitate Mussi Pontana.. |