Mot «Tantam» [24 fréquence]


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008000657 

 Quid tristes estis qui tantam mercedem expectatis? Quid, sicut hipocritæ, vos qui gloriam habere potestis æternam, quomodo temporalem sectamini? [85].

  A008001251 

 Quod a Magis: Non inveni tantam fidem in Israel.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000311 

 Quid enim mihi gloriosius in humanis accidere potuit quam ignotum me quidem, tibi, doctissimo et absolutissimo viro, pro amico provocari, cum in me nihil sit tale quod tuam mihi possit conciliare voluntatem? Quamvis enim patriæ ac primi litterarii tirocinii mihi tecum intercesserit communio, tot me tamen ingenii et doctrinæ [13] gradibus inferiorem tibi fecisti, ut in tanta dissimilitudine mirum sit tantam amicitiam esse posse quantam tibi mecum esse vis..

  A011000354 

 Ego quo minus me vel de nomine tibi notum esse divinabam ac adeo tuas expectabam litteras, eo magis tantam tuam humanitatem sum præter modum admiratus, quo factum est ut in immensum tui aspectus et collocutionis desiderium creverit.

  A011000446 

 Et quidem non eram nescius, observatissime vir, magno cum periculo hanc tantam (sic) sacram dignitatem conjunctam esse.

  A011000472 

 Quandoquidem sperare jubes hisce bacchanalibus futurum ut ambo incolumes et una simus, ab hac expectatione tantam mente concepi lætitiam, uti nullus sit futurus cui tantam nauseam edulia quadragesimalia pariant, ut magis festa Paschalia, quam ego bacchanalia desideret.

  A011000527 

 Quod vix postea faciendum ducebam, cum non præcedentibus tantum sed posterioribus quoque litteris animorum nostrorum vicissim tantam exprimamus unitatem, ut supervacaneum fere crederem te de cogitationibus meis deinceps aliter certiorem facere quam profunda quadam attentione.

  A011000678 

 Tuum est videre quanam ratione tantam meam jacturam resarcire velis Sane cujusvis diei major pars est horarum septem primarum..

  A011000698 

 Unde vel per epistolam intueri te absentem cui tantam iracundiæ causam dederim, per summam verecundiam vix audebam, nisi tuæ humanitatis ac pietatis recordatio animos addidisset..

  A011002210 

 Verum, quando per tantam benignitatem licet, committendum non existimo quin dicam passim finitimos undequaque Genevensium populos, hactenus hæreticos, ballivagiorum ut loquuntur de Gex et Gaillard, restitutionem fidei reique Catholicæ infimis postulare precibus, quo deinceps Catholice vivere queant; atque plurimorum [270] inter eos quotidianam audivi quærimoniam quod Catholici cum sint, ritu tamen Catholico vivere Reipublicæ Genevensis tirannide prohibeantur, cum alioquin ea Respublica non suo, sed Francorum Regis Christianissimi nomine in ejusmodi populos violentum illud exerceat imperium; neque probabile sit ejus tyrannidis qua Catholicorum conscientiæ opprimantur conscium esse Regem, qui nuperrime tanta contentione Catholicam communionem expetivit.

  A011002830 

 Qua de re tecum primis monitum volui, ac tantam tibi salutem, tum meo tum P. Cherubini nomine, dico quantam non possim majorem..

  A011003250 

 Uxor mea et filioli omnes benè valent, teque salutant quotquot loqui sciunt; ego pro me meisque omnibus tantam tibi salutem dico quanta non possim mihi meisque omnibus majorem, consobrino nostro, quando per te licet, nec minorem.

  A011003340 

 Angustior sanè est tota hæc nostra Sabaudia quàm ut rem tantam suis finibus continere possit.

  A011003411 

 Nunc verò, majorne dicam nescio voluptas an admiratio est, non eerum dumtaxat qui negotio magis quàm tibi diffidebant, sed illorum etiam qui, cùm eam probarent, vix tamen persuaderi poterant futurum ut jam citò tam uberes diligentiæ et contentionis tuæ fructus constarent, quòd minùs tibi opis et auxilii parari viderent ab iis quorum authoritate præcipuè geri res debebat quàm necesse esset [401] ad tantam rem feliciter aggrediendam gerendamque; sic enim jam omnibus ferè persuasum est fore brevi ut sacrosancta religio per tot annos ab istis populis explosa pristinam suam per te recuperet dignitatem, indeque tamquam ex armario munitissimo potentissima ad expugnandam Babylonem machina tandem depromatur..

  A011003439 

 Sed illud sanè molestissimum est quod conquereris, nec immerito, tam frigide tantam rem ab ipsis tractari, qui tam præclaros conatus tuos et modis et artibus omnibus fovere deberent.

  A011003440 

 Quo nomine mirum est quantis eum onerem ludibriis, quòd ille non ita dudum gloriaretur hanc sibi præcipuam fore oblectationem si, absente me, solus te frueretur; ego verò tantam felicitatem, fateor enim liberè, etiam fratri inviderem..


13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html
  A013000792 

 Debeo namque hoc gaudii testimonium Cathedræ Apostolicæ, cui de tanti Pontificis sessione congratulor; debeo et Tibi, Pontifici maximo, qui tantam [70] Cathedram exornas; debeo Urbis et orbis fidelibus universis, qui suavissime virtutum tuarum odore recreantur; debeo huic provinciæ, quæ, undique fluctibus ac jactationibus hæreticorum quassata propemodum ac contrita, plurimam spem ex perspecta Tua providentia concepit.


17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html
  A017002318 

 Unde dolendum est tantam in plerisque monasteriis mulierum pronunciationis imperitiam audiri, ut etiam alioquin cordatis auditoribus interdum risum, sciolis vero et hæresi infectis cachinnum moveant et scandalum..

  A017002354 

 Habemus hic quamdam viduarum ac virginum Congregationem, quæ licet verius Oblatæ quam proprii nominis Moniales esse videantur, tamen tantam pietatem undique spirant, ut quemadmodum de similibus Sanctus Gregorius Nazianzenus olim asseruit, ego quoque de istis dicere non verear: Mihi quidem etsi parvus est hujusmodi mulierum numerus, cælestibus pulcherrimisque Christi syderibus adeo gestio atque exulto, ut pro paucis his de virtutis præstantia, cum multo pluribus contentionem venire non dubitem..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000865 

 Rursum Lutherus, ibidem, hoc suavi se oblectat argumento, ut facile agnoscas quam bonus fuerit logicus: « Lex non est ex fide; atqui lex nihil aliud praecipit quam charitatem; ergo charitas est non ex fide, sed pugnat cum ea.» Quid vero tu ad haec, o magne Paule? Si tantam fidem habuero ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024002836 

 Mirabar etenim in tanta viri eruditione ac variarum rerum [293] scientia, tantam sui ipsius despicientiam; in tanta oris verborum ac morum gravitate, tantum leporem tantamque modestiam; in tanta pietatis sollicitudine, tantam urbanitatem ac suavitatem; cum nec fastum, quod plerisque contingit, alio fastu, sed vera humilitate calcaret, nec inflante scientia charitatem ostentaret, sed charitate ædificante scientiam instrueret: dilectus piane Deo et hominibus, qui Deum pariter et homines purissima dilectionem prosequeretur.


26-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXVI-Vol.5-Opuscules.html
  A026002571 

 Ne ergo, Pater, inducas nos in tentationem, qua tantam Majestatem offendamus..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE