A024001764
|
Cum ante aliquot annos Claudius Boccardus, Virdunensis, Societatis Jesu tunc Religiosus, ab Ecclesia Catholica ad hæresim Calvinianam, pro humani ingenii imbecillitate, defecisset atque ita super flumina Babilonis, in tabernaculis hæreticorum, aliquandiu postea constitisset, inventus tandem et præventus a Patre misericordiarum et Deo totius consolationis, tactusque salutari christianæ religionis recordatione, in seipsum reversus, sponte ac libere surgens, ad cælestem Patrem ejusque [171] Sponsam piissimam, matrem Ecclesiam, redire serio construit..
|
A024002184
|
Res eo sane nomine longe laude dignior, quod et non mediocres divitias et honores, in quibus filii patri defuncto succedere debebant, sponte ac libenter reliquerit, eligens abjecta esse in domo Domini et pauper, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum..
|