11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011003387 |
Post meum verô reditum (is fuit nudius tertius), posteriores tuas accepi ex Thononiensi Babylone conscriptas, quarum repetita sæpiùs lectione mirum in modum recreatus sum, ex ea potissimum parte qua tu me bono et forti animo esse jubes ad publicas istas calamitates constanter moderateque perferendas. |
||
A011003509 |
Ego Librum meum duodecimum, tibi inscriptum et proprio quodam jure tuum quòd in Salesiano tuo, ut meministi, inchoatus sit, dedi optimo et ornatissimo huic viro perferendum ad typographum qui sæpiùs jam ad me scripsit facturum se ut quamprimùm prælo detur. |