A023001034
|
Ea vocatio duravit usque ad nostra tempora, et durabit usque ad finem mundi; estque mediata, quia per hominem fit, et tamen divina est.» Calvinus autem: «Supersunt,» inquit, «Episcopi et parochiarum rectores, qui utinam de retinendo officio contenderent; libenter enim illis concederemus eos habere pium et eximium munus, siquidem eo defungerentur.» Et alibi: «Videmus,» inquit, «hodie papistas, quomodo sibi nomen Ecclesiae arroganter attribuant, sub praetextu successionis perpetuae, quam obtendunt.
|
A023002027
|
Praeter 450 illas parrochias quas a veris catholicis incoli diximus, supersunt aliae 130 numero, quae partim in potestate tyrannica Bernensium sunt, partim in ditione Regis Christianissimi.
|