07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html |
A007000406 |
Utinam Patres (vel potius ut ad Deum a quo incœpit revertatur hæc locutio), utinam, Deus omnipotens, utinam tibi a nobis sit honor et gloria; B. Virgini, SS. Angelis, BB. Petro et Paulo ac B. Francisco laus et gratiarum actio; nobis autem a te gratia tua, [112] qui es superexaltatus in sæcula, Pater, Filius et Spiritus Sanctus.. |
||
A007000410 |
In quam deliberationem cum vos, Socii optimi, videam sponte satis incitatos... tum enim sperandum erit; est utique in solatium miserrimi temporis, quod boni plerique et prudentes viri præsagiunt nostro tempore futurum illud quod antea tantopere desideratum est, ut scilicet, receptis antiquis sedibus, in sanctitate et justitia, de manibus inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi qui est Deus superexaltatus in sæcula.. |