17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html |
A017002323 |
Ego vero, Cardinalis amplissime, te unico intercessore utor, [246] tum quia te solum ex augustissimo illo Apostolico Collegio novi, tum quia de rebus istis nostris cismontanis optime judicare potes, et plerisque illud suggerere, aliter hic, aliter ibi, rem divinam esse promovendam, pro morum ac regionum varietate; tum quia de tua erga hujus diæcesis miserabilis commiseratione libri tui Controversiarum, de tua vero erga pias animas benevolentia, novissimus ille et amabilis nimis tuus Benjamin, dubitare non sinunt. |
22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
A022000248 |
Quidquid sit, o Domine, in cujus manu cuncta sunt posita et cujus omnes viæ justitia et veritas; quidquid de illo æterno prædestinationis ac reprobationis arcana cujus judicia abyssus multa circa me statutum a te fuerit, qui semper es justus Judex et misericors Pater, diligam te, Domine, saltem in hac vita, si diligere non dabitur in aeterna; et saltem, te hic amabo, o Deus meus, et in [19] misericordia tua semper sperabo, et semper adjiciam super omnem laudem tuam, quidquid in oppositum angelus Satanæ suggerere non desinat. |