12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html |
A012001320 |
Jam vero, Pater Beatissime, hic tantus vir non ita piidem me, nullo carnis aut sanguinis vinculo sibi charum, in adjutorem et successorem postulaverat, ac etiam, per summam Beatitudinis Vestræ humanitatem et beneficentiam, suo ingenti gaudio obtinuerat; quare Litteras Apostolicas accepi, quibus me Episcopum in defuncti locum suffectum esse Sancta Sedes Apostolica sancivit. |