23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001362 |
«His,» inquit, «persuasionibus plane ebrius, effudi [218] illam deprecationem, et infoeliciter supplicem epistolanv quam illi sues indigne tractant dilacerantque.» Et paulo post dicit eodem se artificio usum esse cum Georgio, Duce Saxoniae; et aliquot interpositis verbis iterum praedicat se non poenitere, quod iis artificiis usus sit, quasi fecerit omnia propagandi Evangelii causa, nec pudet eum fictiones hujusmodi et hypocrisim pium honestumque studium appellare. |