11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011000699 |
Sic enim fiet ut qui me totum semel pro ea qua me complexus [es] benevolentia tibi Fabroque nostro observandissimo, qui ejus mihi fuerit [auctor], ex unica causa debebam, jam tibi uni idem ipse totum me debeam; eoque sane majore ratione quo in eo sum magnificentissimo cœnobio quod qui ingreditur eam [75] subeat sententiam necesse est: « Difficilius est reformare quam formare. |
||
A011003047 |
Neque tamen despero quin, si quando una nos vivere et securiore plenioreque otio frui Deus volet, et exemplo et auxilio tuo, theologiæ quoque degustandæ desiderium non parvum subeat, quo jampridem titillari me sentio, in eaque, ut in Domino mori discam, qui Christianæ vitæ scopus esse debet, tandem aliquando consenescam.. |