Mot «Subdi» [1 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001453 

 Ergo pessime Lutherus consuluit Principibus, sed tamen bene et accommodate ad eam quam de illis gerebat, opinionem; nec enim illum pudet Reges omnes et Principes vocare «robustos venatores,» ut de Nembroth loquitur Scriptura: Nimium, inquit, honoris est et gloriae dicere «Papatum esse robustam venationem Romani Episcopi»; «nam id exempli Nembroth omnibus quoque principatibus prophanis convenit, quibus tamen nos Deus vult subdi, honorare, benedicere et pro eis orare.» Qualis autem fuerit Nembroth et quaenam ejus robusta ista venatio, explicat D. Hieronymus: nimirum, quia primus in populo tyrannidem arripuit.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE