11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011000698 |
In tanta quam feci scribendi cessatione, humanissime et clarissime Girarde, id mihi fere accidit quod probis pueris interdum usuvenire solet, qui si statis collegii horis quibusdam lectionibus per imprudentiam non interfuerint, quamvis in officium gratiamque magistri quam primum redire cupiant, nesciunt tamen inter spem [et] metum nutantes horam sibi ipsis dicere, qua in irati præceptoris conspectum venire debeant; dum præsentem ejus iram declinare cum veniæ speratæ jactura, an veniam [74] cum tanta molestia obtinere satiusne sit, dubia mens pueri vix statuere potest. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001073 |
Lutherus vero, libere simul et impudenter, ut solet: «Papa,» inquit, «mentitur una cum Conciliis.» Et paulo post: «Insanum est,» inquit, «Concilia concludere et statuere velle quid credendum sit, [143] cum tamen saepenumero nemo adsit, qui Spiritum divinum, vel tantillum, gustaverit; quemadmodum in Concilio Nicaeno usuvenit, ubi, dum leges super statum spiritualem ferre conarentur, quibus eidem statui matrimonium interdiceretur, omnes profecto in Concilio a veritate aberraverunt.». |