11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011000949 |
Sperabam, mi Frater, ad te aliquid nunc rerum nostrarum transmittere; verum satius, mutato consilio, duxi ut expectarem donec aliquod possint corpus constituere, quam ea membratim exponere; neque vero sum adeo diligens ut extra limina pedem adhuc posuerim, variis aliis distentus occupationibus. |
||||
A011003531 |
Expectabam ut ad me scriberes aliquid de prioratibus; audio enim Baronem nostrum venisse, ex cujus literis sperabam fore ut ea de re fausti aliquid lætique intelligerem. |
||||
A011003573 |
De Avullæo nostro doleo mirum in modum quod longioribus eum sermonibus tenere, ut sperabam et cupiebam, non potuerim. |