13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html |
A013003525 |
Quæ omnia sacram Congregationem Cardinalium Concilio Tridentino interpretando, atque Prælatorum sacra limina visitantium postulatis audiendis præpositorum, maxima jucunditate spiritali perfuderunt; illud nimirum respicientem, divina factum esse Providentia, ut isti ægræ ac nutanti Christianæ reipublicæ parti, tantæ pietatis, zeli, virtutis ac sollicitudinis contigisse Pastorem, ut de animabus istis meliora quotidie, Deo dante, sperare possit; jamque pro certo habeat sanas oves sub tali Pastore ægritudinem non contracturas, imo et quotidie plures ex asgris veræ Catholicæque Religionis sanitatem, quod jam multe sacris concionibus permotæ fecerunt, aliquando recuperaturas.. |
18-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVIII-Vol.8-Lettres.html |
A018004099 |
Sacri Apostolatus ministerio, meritis licet imparibus, Divina dispositione præsidentes, inter cætera cordis Nostri desiderabilia circa ea per quæ Majestas Altissimi ubique collaudetur cultusque sui gloriosissimi nominis amplietur, et ad illius laudem et gloriam, Monasteriorum et aliorum regularium locorum ac personarum, præsertim fœminei sexus, sub suavi Religionis jugo studio piæ vitæ Altissimo [423] famulantium, numerus augeatur, sollicitudinis Nostra studium libenter convertimus. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024002577 |
Notum facimus quod, pastorali qua decet vigilantia, illis potissimum subventionis Nostræ auxilium impartimur qui partem Nostræ sollicitudinis subeunt, omniaque eorum (sic) studia et labores ad instruendam pietate, bonis moribus liberalibusque disciplinis juventutem conferunt, [253] manusque Nostras adjutrices exhibemus. |
25-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXV-Vol.4-Opuscules.html |
A025003423 |
Quia vero accidit Congregationes istas, Deo aspirante et incrementum dante, in dies merito et numero majorem in modum augeri, ut Institutum tam pium et laudabile ratum ac stabile permaneret, Regulas has ac Constitutiones [501], quibus veluti muris firmissimis tota earum vivendi ratio deinceps muniretur ac constaret, illis unanimiter destinavimus et assignavimus, Congregationes hujusmodi, in Nostris diocaesibus erectas, quamdiu has institutiones servaverint, [in] Nostrae Nostrorumque successorum curae pastoralis et sollicitudinis sinuin, in Christi visceribus peramanter excipientes.. |