11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011000399 |
Rem ergo fecisti meis longe superiorem meritis, Francisci Girardi humanitate dignam, ei quam tu mihi tecum esse voluisti amicitiæ consentaneam, qui mihi bonum illud animi tui singulare, hoc est, voluntatem eximii viri Francisci Girardi, mihi quoque fecisti commune, atque, quod consequens erat, me, jampridem in solidum tuum, Francisco quoque Girardo tuo in solidum adduxeris, ne vel minimæ rei inter vos societas desideraretur.. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024001059 |
Quocirca universis presbiteris, clericis, notariis et tabellionibus per Nostram diocesim et eorum cuilibet in solidum mandamus quod prædictum du Marterey, presbiterum, ut idoneum, in prædictæ perpetuæ vicariæ parrochialis Bonnæ possessionem realem, actualem et corporalem juriumque fructuum, reddituum et proventuum et pertinentiarum ejusdem inducant, defendant inductum, avecto ex inde quolibet illicite detentore.. |