Mot «Solemnis» [4 fréquence]


17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html
  A017004030 

 Nec ignorat Amplitudo Vestra, coram Deo vota simplicia non minus obligare, nec minoris meriti esse quam solemnia; solemnitas enim, ut etiam clausura, inchoata est ecclesiastico instituto ab eodem Bonifacio VIII. Et nunc, etiam Romæ, floret valde Monasterium nobilium fœminarum a Sancta Francisca Romana institutum, in quo tamen, neque clausura est, nec solemnis illa professio..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000598 

 Prima illa, nec meo judicio parva nota est, quod omnia propemodum negant, affirmant pene nihil, nisi quod et negando affirmant plerumque, et affirmando negant, ut facile appareat ex eorum numero illos esse qui, ut Tertullianus de haereticis omnibus scripsit: «Credendo non credunt,» dissimiles in eo a paganis qui, ut idem ille ait: «Non credendo credunt.» Nec video quibus magis quam istis convenire possit quod de Antichristo magni plerique viri existimarunt: άρυοΰμαι nomen illi esse; quando-quidem antichristianorum omnium, id est haereticorum, solemnis mos iste est, ut doctrinam suam fere omnem constituant in negando.

  A023000693 

 Ergo, inquies, a sacrificii Crucis positione ad sacrificii altaris eversionem isti argumentantur: hoc vero quis credat? Recte sentis, quisquis ita colligis; istorum [100] enim solemnis mos iste est, veritatem nimirum veritate destruere.

  A023000870 

 Affirmant omne opus bonum esse peccatum; haec enim maxima est et solemnis Lutheri propositio, quam ex professo plerisque locis propugnat.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE