A023002226
|
Quod Holoferni Bethulianos obsidenti in mentem venit, dilectissimi Fratres, ut aquaeductum illorum fontesque omnes circumquaque incideret et occuparet, ne vel tantillum aquae siti obsessorum extinguendae uspiam superesset, id sane omnibus, horum maxime temporum, haereticis Ecclesiam vexantibus, solemne fuit consilium ac decretum; scilicet Sacramenta per quae, veluti per canales ac meatus quosdam opportunos, Salvator optimus maximus aquam gratiae salutaris in corda nostra derivat ac diffundit, vel omnino praecidere, vel pravis opinionibus inficere et occupare, ne f luminis in vitam aeternam salientis suavissimus impetus civitatem Dei deinceps laetificare posset.
|
A023002227
|
Verum, quoniam Ecclesia, non extra muros, sed in medio sui Sanctum habet Spiritum, fortem illum videhcet aquarum viventium fontem, qui inde per Sacramenta in animos fidelium defluit, propterea de hac nostra Christianorum Bethulia, siti premenda vel ad deditionem cogenda, frustra et puerihter ab hsereticis cogitatum, dehberatum et tentatum est.
|