A022001269
|
Supplicat Sanctitati Tuae humiliter, uti unionem illam relaxare et penitus abrogare dignetur, quo beneficia illa omnia, qusecumque tandem sint, curionibus, rectoribus, concionatoribus, reparationibus aliisque ad conservadam religionem sanctam necessariis oneribus applicentur [191], quandoquidem Serenissimus Allobrogum Dux, qui ejus Militiae Magnus Magister est, suum in eam rem consensum praebet, licentiam eidem Episcopo concedendo instituendi paraeciales rectores beneficiaque distribuendi, prout viderit necessarium esse, necnon tres validos concionatores e quovis Ordine seu Religione eligendi..
|
A022001371
|
Supplicant igitur humillime Sanctitati Tuae, uti dissolvendo et relaxando unionem illam, capitulari mensae renovare dignetur, et eidem fructus et reditus conventus applicare, Militibus etiam perpetuum imponendo silentium, quandoquidem Serenissimus Sabaudiae Dux consentit, et Canonici pro majori parte doctores sunt validique concionatores.
|