11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011002946 |
At vero, dum ita fœliciter coram Domino lætamur, sicut qui lætantur in messe, sicut exultant victores capta præda quando dividunt spolia, hoc unum accidit intempestive et molestissime: nimirum Rex Christianissimus per litteras Serenissimum Ducem serio admonet, velie se ejus quam tam opportune Sanctitas Vestra, tanta totius orbis Catholici voluptate, perfecit pacis vinculo comprehendi hæresis totius Calviniana matricem et [364] fontem, Genevensem videlicet civitatem, quamvis pacis articulis, ut par erat, nulla illius mentio habeatur. |
||
A011002947 |
Quapropter istum Ecclesiæ meæ Præpositum, quotquot sumus hic ordinis ecclesiastici viri, quoad ejus fieri potuit celerrime misimus qui, nostro omnium nomine, ad clementis Beatitudinis Vestræ pedes provolutus, quantam res hæc, si succedat, jacturam sit allatura reipublicæ Christianæ, quamque atram tanto ac tam fœlici pacis exitui sit notam impressura, nostro omnium nomine, [365] quam humillime explicabit, ut pro sua erga orbem Catholicum, maxime vero erga hanc tot malis exagitatam provinciam, paterna clementia Sanctitas Vestra serio, tum apud Christianissimum Regem tum apud Ducem Serenissimum agat ne tanta pax sit impiis, nec ejus lætentur privilegio qui ecclesiasticam pacem tot scissuris convellere nituntur. |
16-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVI-Vol.6-Lettres.html |
A016003258 |
Petrus Franciscus Costa, Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopus Saonensis, Sanctissimi Domini nostri Domini Pauli divina providentia Papae Quinti, dictaeque Sanctae Sedis apud Serenissimum Dominum Sabaudiae Ducem et Pedemontium Principem Nuncius, perillustri et Reverendissimo Domino Episcopo Gebennensi salutem in Domino, et nostris hujusmodi immo verius Apostolicis firmiter obedire mandatis.. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024001766 |
Nos vero, qui a Sancta Sede Apostolica, per litteras ab Ill mo et R mo Domino Petro Francisco, Episcopo Savonensi, Sanctissimi Domini nostri Papæ ad Serenissimum Sabaudiæ Ducem Nuntio, Nobis directas, eumdem, seorsim et nominatim, Claudium Boccardum recipiendi, absolvendi [172] ac reconciliandi auctoritatem cumulatissimam habebamus, ipsum hæresim omnem, ac præcipue Calvinianam abjurantem, damnantem et anathematizantem audivimus, ejusque de fide Catholica, ac erga Sedem Apostolicam obedientia, juramentum solemne excepimus.. |