Mot «Sequentia» [3 fréquence]


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008002373 

 Hæretici depositum gratiam Dei interpretantur, quam Timoteus accepit ut recte officium suum exequeretur; at quam insipienter et male, verba sequentia indicant.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000866 

 Idem Lutherus, eodem loco: «Plane,» inquit, «contrarii sunt effectus, officia et virtutes charitatis et fidei.» Et paulo post: «Charitas enim, vel sequentia opera, nec informant fidem, nec ornant; sed fides mea informat et ornat charitatem.» Paulus autem, e contrario, fidem sine charitate inutilem esse pronunciat; Jacobus, mortuam; atque, si inter se comparandae sint, charitatem majorem esse testantur.

  A023001280 

 Placent vero sibi novatores nostri tum maxime in sua pertinacia, cum aliquam sententiam in libris Patrum deprehendunt, quae primo intuitu ac in speciem favere iis videatur; est enim hoc fuitque semper hæreticis omnibus commune, ut jam olim Vincentius noster Lirinensis observavit: «Cum sub alieno,» inquit, «nomine haeresim concinnare machinantur, captant plerumque veteris cujuspiam viri scripta paulo involutius edita, quae pro ipsa sui obscuritate dogmati suo quasi congruant, ut illud, nescio quid, quodcumque proferunt, neque primi neque soli sentire videantur.» Hunc scilicet morem tenens minister iste noster egregius, de quo nunc dicebamus, tot illis Augustini locis clarissimis, quae jam citavimus, opponebat locum unum, in quo Augustinus, de Christo loquens: «Ipse Sacerdos est,» inquit, «qui nunc ingressus in interiora veli, solus ibi ex his qui carnem gestaverunt, interpellat pro nobis.» Itaque Augustinum cum Augustino pugnantem inducere volebat subtilis doctor, nec videbat Augustinum eo loco non de alia interpellatione loqui, quam quae fit per [204] redemptionem, quod et praecedentia et sequentia illius loci manifestissime ostendunt.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE