23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000138 |
De divo Thoma quid dicam, eu jus authoritate aliquam, relictis omnibus Patribus, si non justam at saltem minus temerariam vobis poteratis praetendere excusationem? Is sane tantum abest ut voluerit prævisam gratiam sufficientem [1] et distributam in illa visione vestra conditionata, ut suae sententiae praecipuum contra vos afferat argumentum. |
||||||
A023000142 |
Sane, in eo tantum conveniunt quod cum Augustino negent causam ullam esse in nobis praedestinationis, in explicatione autem sententiae omnino discrepant; hoc est, conveniunt in verbis, non in re. |
||||||
A023001113 |
Si quis ab eorum sententiae communione desciverit, audiat illud Apostoli: Non est Deus dissensionis, sed pacis.» Et paulo post: «Necesse est profecto omnibus deinceps Catholicis, qui sese Ecclesiae matris legitimos filios probare student, ut sanctae sanctorum Patrum fidei inhaereant, agglutinentur, immoriantur.». |
||||||
A023001267 |
Si quaeras num Patres antiquos et Concilia audire velit: «Audiam,» inquit, «si adamussim Scripturae judicent.» Judicabunt vero, inquam; stabisne illorum sententiae? Stabo, inquit, si tamen prius examinavero. |