11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011000346 |
Accepi litteras tuas, vir clarissime et Senator integerrime, tuæ in me benevolentiæ pignus suavissimum, [18] quæ animum meum tanquam insperatæ adeo commoverunt ut permixta admirationi gratulatio mihi meummet ingenium eriperet. |
||||||||
A011000473 |
Praecipua vero quam appellas amœnitas loci in quo mei habitant, quod nimirum eos omnes mecum sis visurus, vereor ne nobis desit, quoniam per idem tempus clarissimus senator, nostrum omnium amantissimus, Dominus [43] Rogetius, filiæ natu majoris matrimonium cum judice majore Focunacensium celebrabit; parentes mei pro sua erga senatoris universam familiam observantia, jam per litteras rogati, deesse minime poterunt.. |
||||||||
A011003022 |
Antonius Faber, Senator, salutem dicit.. |
||||||||
A011003178 |
Prætermittebam quòd scire te non nihil interest, quamquam nec erit novum: hodie, si Deus volet, senator noster D. Rogetus, qui te salvere et bono animo esse jubet, mecum ad parentes nostros Salesium versus proficiscitur. |
||||||||
A011003392 |
[400] Senator noster, longissimo jam et periculosissimo morbo consternatus, tam malè habet ut necdum medicis exploratum sit sperandumne magis de clarissimi viri salute an pertimescendum habeant. |