23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000578 |
Prodiit superiore saeculo ab inferis horrendum nescio, an miserandum potius, hominum genus, qui, a Christianae religionis et sacrosanctae fidei nostrae Catholicae unitate ac, [67] quod omnino consequens est, veritate desciscentes, nova passim dogmata novasque haereses, sed ex veteribus et jam pridem damnatis magna ex parte consutas conflatasque, invexerunt, in tot pene sectas divisi quot fuerunt eorum capita, qui sectatores habere quam esse maluerunt. |
||||||||||
A023000581 |
Praeclare vero et in tanta infaelicitate satis faeliciter actum est cum Republica Christiana, quod has ipsas sectas, quae tanto impetu in eam conjurarunt, iis notis infames esse contigit, propter quas vel primo ipso intuitu dubitare nemo possit, quin «haereticae», ut sacri Canones loquuntur, pravitatis speciem et insignia prae se ferant.. |
||||||||||
A023001025 |
Calvinus enim Lutherum aliosque novatores qui sectas istas excitaverunt, non ordinaria vocatione, sed extraordinaria, ministerium suum sumpsisse asseverat, indeque Apostolos illos et Evangelistas censendos esse dicit. |
||||||||||
A023001225 |
Et paulo superius, de Sacramentariis loquens et eorum haeresi: «In hac parte,» inquit, «per Scripturam ferme decem rimas egit sibique effugia paravit, ut vix unquam deformiorem haeresim legerim, quae statim, in exortu, tot capita, tot dispares sectas et discordantes opiniones habuerit, cum tamen in fine ad eandem tendant metam, nempe ad Christum persequendum.» Hactenus Lutherus.. |
||||||||||
A023001225 |
Et quidem hic perpetuo cum ipso conflictari oportet.» Et paulo post, de Sathana loquens: «Turbas,» inquit, «et sectas in Scriptura tot tantasque dabit, ut nescias ubi Scriptura, fides, Christus, tu ipse maneas.» Et mox, in eandem sententiam eodemque loco: «Quamvis,» inquit, «diabolus nos cogatur dimittere, tamen non est oblitus suae artis; nam clanculum sua zizania seminavit in nostros caetus, puta falsos fratres, qui nostram doctrinam et verba apprehenderent non in eum finem, ut nobis adjumento essent in Scripturae propaganda, sed ut a tergo, cum nos in prima acie pugnaremus, in nostrum exercitum impetum facerent, turbas excitarent et contra nos furiose dimicarent.» Et paulo post: «Sed haud cessabit; tanto cardine rerum progredietur longius, et plures articulos fidei attentabit. |
||||||||||
A023001225 |
Et quidem jamdudum oculi ejus scintillant erroribus de Baptismo, peccato originis et Christi [185] humanitate; inde tantum turbarum in Sacris Litteris existet, tantum orietur dissensionum et tantum exurget sectarum, ut vere, cum Paulo, affirmare possimus, mysterium iniquitatis nunc agit.» Quemadmodum etiam ipse prospiciebat post ce multas sectas oborituras: «Si haec mundi machina per aliquot annos duraverit, iterum, more Patrum, ad tollendas dissensiones humana quaerentur praesidia, constituenturque leges et decreta ad conciliandam et servandam in religione concordiam; quod quidem similem priori sortietur eventum.» Et paulo post, explicans quae sint humana illa praesidia ad tollendas dissensiones, dicit esse Concilia. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024003161 |
Consideravi vanitatem et confusionem turris illius quam contra Christi Ecclesiam Lutherus ædificare conatus est, quomodo videlicet in innumeras sectas dissecta sit, quarum nulla aliarum linguam intelligit, sed singulæ singulis hæreticæ sunt, et peculiaria sibique invicem repugnantia amplectantur dogmata. |