Mot «Scripseris» [3 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000352 

 Quod autem per summam humanitatem prior ipse scripseris, id nimirum [22] causæ fuit et te priorem dare, quod divinius est, et me priorem accipere, quod inferius decebat. Et ego ne potius in te senatoriam dignitatem, quam in senatore consummatissimam virtutem colere existimarer, absentem salutare minime consentaneum videbatur, cum præsertim me non ejusmodi juvenem crederem qui in ore vel aure cujusquam purpuratorum Patrum venissem, in intima videlicet juvenili umbra adhuc delitescens.

  A011000353 

 Quare sive mei ad virtutem studii promovendi causa, sive tuæ in eos qui vel exiguum habent ingenii ac probitatis sementem (quorum in te sunt uberrimæ segetes) propensionis sedandæ, non amaveris tantum (quod fide non negata referentibus necesse habebas), sed etiam scripseris, nihil formido quin deinceps amare pergas..

  A011000355 

 Interim, dum id expecto, et mihi quam maximæ agendæ gratiæ quod prior scripseris, promitto me in colendo te [24] et observando nullum unquam habiturum superiorem, ac tuæ in me humanitati intima responsurum voluntate, quamvis meæ minus tersæ litteræ jucundissimis et elegantissimis quas dedisti non respondeant.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE