Mot «Scientiae» [4 fréquence]


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000170 

 Unde a D. Thoma, in Prologo poster, scientiae rationales dicuntur..

  A022000648 

 Verum hucusque nullam sacrosanctae Juris scientiae operam posueram: at ubi ponendam postea decrevi, nullo fuit opus consilio, quo me verterem, quo me conferrem; ad se statim hoc Patavinum Gymnasium me sua celebritate pertraxit, plane faustis ominibus; quoniam per id tempus doctores ac lectionibus praefectos [85] habebat eos quibus nunquam habuit, nec deinceps est habitura majores: Guidum Pancirolum, jurisprudentiae principem, lumen ac decus vestrum, Patres, nulla unquam tempestate periturum.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001152 

 In quos pulchre Lirinensis: « Prophanas,» inquit Paulus, « vocum novitates devita, quas recipere atque sectari nunquam Catholicorum, semper vero haereticorum fuit... Hoc apud omnes fere hæreses quasi solemne est ac legitimum, ut semper prophanis novitatibus gaudeant, antiquitatem fastidiant, et per oppositiones falsi nominis scientiae a fide naufragent; contra vero, Catholicorum hoc fere proprium, deposita sanctorum Patrum et commissa servare, et damnare prophanas novitates.».

  A023001455 

 Nec enim hodie quisquam fere uliibi gentium fit haereticus, si eos excipias, qui vel nascuntur inter haereticos [237] et ex haereticis neque ullas de religione nostra Catholica nisi calumniantium voces unquam audiverunt; vel a monachatu et sacerdotio magis quam a religione deficiendi votum gerunt, ut scelerum quibus apud nos sunt infames, impunitatem sibi apud haereticos quaerant; vel luxuriae et scortationis licentiam, quam conscientiae libertatem vocant, laxiorem et liberiorem nanciscantur; vel denique utilitatis alicujus aut etiam erubescentiae, magis quam scientiae aut conscientiae, rationibus ullis, ne ad nos redeant, prohibentur.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE