Mot «Satis» [113 fréquence]


01-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome I-Les Controverses.html
  A001000799 

 Hic adscribenda sunt ea verba c. 35 Vincentii Lirinensis: Nam videas eos, etc. Cecy n'est ce pas [190] faire ce que dict Dieu en Ezechiel, 34, v. 18: Nonne satis vobis erat pascua bona depasci? insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus..


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000353 

 Illud quidem satis adverto, vos, Præpositis doctissimis, gravissimis, fœlicissimis hactenus assuetos, in tanta ejus quæ hujus consessus prima est dignitatis mutatione ac declinatione, non posse quin aliquod sentiatis fastidium; illudque animo subibit quod dixit quispiam:.

  A007000382 

 Ac mihi veluti spectrum quoddam occurrere videbatur subinde venerandus hic Canonicorum consessus, cujus in capite sedebat Claviger ille cœlestis, graviter increpans: Quis te, miser Francisce, movet, ut qui omnibus doctrina, ingenio, moribus postponendus eras, primoribus præponendum ducas? An nescis honores oneribus esse plenissimos? Siccine times illud incerto, brevi tamen [tempore], futurum examen: Redde rationem villicationis tuæ? Quibus vocibus quantus interius effectus sit animi mei motus, nec in mente revocare quicquam prodesset, nec si revocarem satis possem exprimere.

  A007000385 

 Conjicio quidem satis et adverto vos, Præpositis gravissimis hactenus assuetos, in tanta primæ hujus vestræ sedis mutatione, aut ut verum fateor declinatione, facere non posse quin aliquam sentiatis nauseam, illudque memoria repetatis:.

  A007000390 

 Res ipsa satis loquitur, vosque ipsi satis sentitis..

  A007000396 

 Quam si liberam ac solutam facere volueritis, hoc unum vobis præstandum erit, ut monitis et exemplis imbecillitatem meam juvetis et sustentetis, ac quæ in me desunt (quæ quam multa sint satis ipse sentio) pro vestra charitate suggeratis et compensetis; existimantes Deum vobis, tanquam Angelis suis, mandasse de me ut custodiretis me in omnibus viis meis, ac in manibus vestris portaretis me, ne forte offendam ad lapideam illam tabulam [in qua decem illa præcepta Domini scripta sunt] in qua scriptum: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies; ut alter alterius onera portantes, adimpleamus legem Christi.

  A007000410 

 In quam deliberationem cum vos, Socii optimi, videam sponte satis incitatos... tum enim sperandum erit; est utique in solatium miserrimi temporis, quod boni plerique et prudentes viri præsagiunt nostro tempore futurum illud quod antea tantopere desideratum est, ut scilicet, receptis antiquis sedibus, in sanctitate et justitia, de manibus inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi qui est Deus superexaltatus in sæcula..

  A007001200 

 Nam corpus Christi in figura et fide, et quoad effectum, sumebant antiqui, quantum satis erat ad vitam æternam comparandam: Omnes eandem escam spiritalem manducabant, etc.; bibebant autem de consequente, etc..


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008000431 

 O hoc temporte, nunquam satis.

  A008000652 

 De limo terræ; ut in nomine nostro humum præferente, mortis admoneremur: «Memento homo.» Sed satis recordamur, ais.

  A008000652 

 Heu me! satis cogitamus, sed non recogfitamus: Desolatione, etc. Dic mihi, [81] superbe, dic, avare, gulose, nominis quæsitor, etc. Fundamentum omnium tentationum fuit in memoria mortis extirpanda..

  A008000653 

 Audite historiam satis vulgarem, sed non satis consideratam; nam ad eam Ecclesia nos provocat.

  A008001480 

 Non satis est presentem esse ovibus ni pascas; nam gregem ipsa ipsa pascebat.

  A008001491 

 Sed de iis satis.

  A008001633 

 Sed satis erit locus hic: Et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua justi.

  A008001710 

 Saepe exaggero vobis, nec unquam satis possum, haereticorum antiquorum acrisiam et spiritum contentionis, bigearre.

  A008001992 

 Omnia satis congruunt..

  A008002104 

 Quando autem ex cathedra docere dicatur, utrum in Concilio tantum Generali an vero etiam aliter, quæstionis est quam enodare neque possum ob temporis brevitatem, neque volo quia inutilis est; cum et nos Catholici satis audiamus Papam, etiam sine Concilio, et hæretici neque Papam neque Concilium audire velint..

  A008002111 

 Duo verba amore perfusa satis sunt.

  A008002334 

 Neque vero satis est esse peccata mortalia, sed debent esse corrigibilia, [316] id est, sperare debemus ea posse per reprehensionem corrigi; nam, si frater adeo perditus est ut nolit corrigi, relinquendus est.

  A008002375 

 Sed aiunt: Nonne sufficiunt Scripturæ? nonne sunt satis superque? Sane nollem, cum illustrissimis et doctissimis quibusdam viris, dicere non sufficere.

  A008002410 

 Qu'est devenue cette grande parole, ce propos si long? Nos Catholici satis scimus; nimirum de figura Christi in Sacramento altaris, de qua figura tota pene antiquitas loquitur..

  A008002674 

 Nam, velle converti in genere satis magnum est; velle converti cito, majus; velle converti nunc, maximum.

  A008002701 

 [1°.] Præveniens misericordia operatur in nobis velle converti; at hoc satis non est, quoties enim dicimus: Volo converti, et tamen non convertimur! Sic enim increpat Idumæos Isaias, c. 21: Onus Duma, id est, [364] regionis Idumeorum, quae vergit ad austrum; clamat ad me ex Seir.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000349 

 Cum vero non solum speciem, sed ne quidem specimen tam expressee virtutis in me ullum post aliquot annos viderem, mese tenuitatis mihimet satis conscius, videndi [20] te coram et audiendi manebat consilium; ac tuæ in me benevolentiæ, si quo fieri posset modo, promerendæ tanto tenebar desiderio, ut cum illud amplius animus meus capere non posset, omnis modestiæ ruptis repaculis, nisi brevi per aliquam occasionem licentiam impetrassem, opportune, importune, ipse qualis qualis sum tirunculus gravissimum senatorem in suavissimum amandi certamen evocare non dubitassem..

  A011000377 

 Necesse (sic) est ea virtus cujus splendor non possessori suo tantum illustrando, sed cæteris etiam satis esse possit..

  A011000379 

 In te tantum ille est [27] amor erga me tuus singularis qui satis sit uti omnes me diligant, quem tam fortunatum eo vident nomine; adeo nimirum vel errantes summos viros facile quilibet sequitur..

  A011000445 

 Nihil vero unquam tam arduum tamque periculosum, ni fallor, mortalibus occurrere potest quam id manibus tractare ac, ut cum Hieronimo [loquar], id ore suo conficere quod vix ac ne vix [quidem] cogitatione complecti vel ore laudare satis possunt beatissimæ illæ mentes, quibus nos (sic) laudandis aut intellectu percipiendis nos minime satis sumus.

  A011000513 

 At vero quonam fieri potest modo ut non sat cito litteras acceperim, qui tam bene excepi quam bene aliud unquam sum excepturus? Non quidem quam bene sunt scriptæ et elaboratæ, (quis enim tuum illud mellificium satis pro dulcedine non dicam collocare sed gustare quidem possit?) sed jam tam eleganter, tam amice! Illud certe mihi accidit percommode ut priores tuæ litteræ cum ad me perlatæ sunt, secederem in avitam [49] Salesiorum domum; ut enim eas excepi tanta legere sum aggressus aviditate ut aviditas saporem omnem præriperet, at ubi mihi ipsum otium itidem relegendi facultatem comparavit, tum vero undique sese mihi effudit voluptas..

  A011000660 

 Suavissimæ sorori, conjugi tuæ clarissimæ et charissimæ, salutem dicerene debeam non satis scio, qui te illi jam nolim sane addicere nisi tu ipse vicissim eam etiam nobis tecum addicas.

  A011000820 

 Gubernator, cum cæteris his Catholicis, rusticos circum circa, necnon et cives Aquenses, secretis suasionibus ad conciones nostras convocare, rem Christianam recte ac impensissime promovere [non destitit.] Quamprimum vidit dæmon; enimvero, tunc advocato suorum concilio, per summam perfidiam, fidem vicissim Tononienses quotquot sunt ex primariis sibi faciunt, nullis se cæteramque multitudinem unquam adfuturos Catholicis prædicationibus, ne nimirum satis non esset privata cujusque pertinacia nisi nefaria ac communi cohortatione, in suam perniciem, Principis desiderio ac nostris conatibus illudant ac omnino cervices opponant temulentas.

  A011000877 

 Sane vir est hic noster in Christo pater, qui pro sua in Deum ac eos qui sunt Dei charitate omnem omnium mereatur observantiam, et nonnisi ab [98] nostri simillimis amatoribus satis amari possit.

  A011000948 

 Satis illud quidem est superque, graviter me admodum et moleste ferre recentem hunc meum a te discessum; post suaves illos dies omnia deinceps mihi noctis instar esse [107] videntur.

  A011001134 

 Nescio vero debeamne nunc ex equo propemodum de sacra tua poesi mihi tam amice nuncupata gratias agere; et sane opportunum fuerit, si ex temporis penuria mihi liceat brevius agere quod si semper agam nequidem semel satis egisse videar.

  A011001171 

 Propero jam, mi Frater, Tononum versus, te propemodum solo, quod satis est, probante; sicque sum animatus ut sequentes post menses quatuor, expleto nimirum anno, nisi suas quisque partes hoc in negotio fideliter obeat, nullis me deinceps aliis retineri in officio verbis quam tuis patiar.

  A011001198 

 Huic nimirum rationi refellendæ, etiam adhibita Bellarmini opera, satis esse non potui, libris autem in id necessariis hic careo, quod paucos tantum de controverses hujus sæculi, ut fit, mecum attulerim.

  A011001235 

 Advexi namque pauca tantummodo, ut fit, præcipua de hujus seculi controversiis volumina, inter cætera quidem Belarmini opus illud illustre Controversiarum quem dum hac in difficultate consulo, non satis loci nodum explicuisse comperio, dum de cohærentia relativi fœminini ad nomen masculinum nihil agit.

  A011001235 

 Ego vero interpretationem Catholicam satis confirmavi, sed objectionem clare refellere non potui, quippe qui libris hic caream necessariis.

  A011002209 

 Id autem ut facerem, varia prætexens negotia, sæpius Genevam ingressus, nullus unquam mihi ad hominis quem quærebam privata ac secreta colloquia patuit aditus, præterquam hoc ultimo tertio Paschali die, cum et solum et satis primo quidem accessu facilem inveni; sed tandem aliquando in recessu, postquam extorquendæ [269] ab eo animi sententiæ modos omnes tentassem, omnemque, quoad per me fieri potuit, lapidem movissem, lapideum deprehendi cor ejus immotum hactenus, aut sane non omnino probe commotum, inveteratimi scilicet dierum malorum.

  A011002247 

 Id autem ut facerem, varia prætexens negotia, sæpius Genevam eam ob causam ingressus sum; sed nullus mihi patuit aditus ad hominis quem quærebam privata et secreta colloquia, præterquam hoc ultimo tertio Paschatis die, cum et solum et satis primo accessu facilem inveni; sed tandem aliquando, postquam extorquendæ illius animi sententiæ gratia, omnem, quoad per me fieri potuit, movissem lapidem, lapideum tamen cor ejus immotum adhuc, aut sane non omnino conversum deprehendi, inveteratum scilicet dierum malorum.

  A011003048 

 At cùm neque Spartam quæ mihi divinitùs data est deserere ultro debeam, neque à meipso tanto abesse intervallo ut, qui vel soli jurisprudentiæ imparem me video, theologiæ etiam amplectendæ temerarios spiritus sumere velim, planè conveniens est, ea mihi interim studia præcipuè et in amoribus et cura esse sine quibus nec officii mei nec dignitatis ratio satis recta constare possit, Tu verò longè beatior, qui, in ista potissimùm ætatæ quæ, ut ais, restitutionis beneficium admittere adhuc posset, jam consecutus sis, ut et utramque scientiam, et tua et utriusque dignitate, capessere possis, si voles, et velle debeas, quia potes..

  A011003110 

 Illa enim me ratio consolatur quæ tibi per modestiam tuam fortasse minùs perspecta est: quòd ad functionem istam probè capessendam dignitatis tantùm adferas quantum humanæ condicionis imbecillitas patiatur, nec quicquam causæ sit cur in eo officio, quod tibi cum tot sanctissimis viris commune esse voluit idem ille Deus optimus maximus quem tu ut debes suspicis et vereris, prascipua quadam solicitudine angi velis; nisi fortè hominem te natum pudet, cui nec satis esset humanam condicionem cum angelica commutasse ut tanto muneri obeundo sufficere (quomodo theologos tuos loqui audio) ex condigno posses..

  A011003112 

 Putes aut nescire eos quis Ille sit quem quotidie habent in manibus, aut non satis compertum habere nihil sacerdotio majus ac divinius à Deo optimo maximo mortalibus datum esse.

  A011003226 

 In quo tamen satis mihi fuit officio paruisse, succubuisse verò etiam perjucundum.

  A011003318 

 Id qua ratione, aut ut veriùs dicam, cujus culpa factum sit, si ex eo cognovisti, non excuso tam improbabilem hominis negligentiam, sed ignosco culpæ, satis enim mihi fuerit quòd culpa me vacare intelliges; sin fuit ille in hoc ipso negligens ne se accusaret, neque excuso, neque ignosco, tametsi querelas omnes et injurias à me hodie, ut par fuit, remissas esse non nesciam; adeò mihi constitutum est perpetuas cum iis inimicitias gerere si qui erunt quorum culpa fiet ut de mea, non dicam voluntate, (qui enim facere posset?) sed diligentia malè suspicandi quæsita tibi occasio videatur..

  A011003388 

 Fero licet ista minùs æquo fortasse quàm deceret, tamen satis erecto animo; non quòd ad eum sapientiæ gradum pervenerim quem tu mihi ob oculos ponis (nimirùm, ut astutè quidem sed benevolè mihi imponas, ne cunctari possem quin talem me præstare debeam qualem me tibi videri fingis), sed quia [399] nihil tam durum aut calamitosum accidere potuit quod non jam inde à multis annis eventurum præviderim, quòdque ridendus mihi ipsi videar magis quàm miserendus, si in tantis totius reipublicæ calamitatibus, cùm in eadem sim navi in qua cæteri, præcipua quadam immunitate vitæque conditione gaudere velim..

  A011003435 

 Ad priores vix habeo quid respondeam; namque de Guichardo nostro, si repetam liberatum eum à latronibus, casumque illum moderatè, ut debuit, pertulisse, nihil novi dixerim, nisi quòd suis ille ad me literis idipsum testatus est, quod ego ex hominis moribus mihi perspectissimis jam satis per me conjiciebam, quorum testimonium mihi multò certiùs est quàm literarum..

  A011003463 

 Ille verò, quasi certa jam et explorata, nedùm inclinata victoria jam triumphum canere mihi visus est, et ea credere quæ ad felicitatem satis mihi fuerit sperare posse.


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012001319 

 De hoc Pontifice tibi, Pontificum maxime, pro tua vigilantia satis cognito, hoc unum dicam.

  A012001343 

 Ita factum est satis, ut aliud superesse non videretur quam ut sacrum hoc negotium Sanctæ Sedis Apostolicæ judicio fulciretur, et Regis voluntati permitteretur: ac Regis quidem, præter multorum spem, statim consensus accessit.

  A012002178 

 Ea ergo mihi primo causa scriptionis satis esse visa est, quæ majoribus unica propemodum esse solebat; præsertim cum non tantum dignitatis ecclesiasticæ, sed etiam afflictionis (contrario licet genere) communione conjungamur.

  A012003261 

 At vero, quia ut collegium hujusmodi erigatur, nec tam cito, nec tam facile fieri, forsitan fieri potest, et segetes jam sunt albæ ad messem, interim dum majora Sanctitas Vestra moliatur, satis huic operi fieri posset ut in duplicatum campum duplicatum deinceps mittat operariorum numerum, et Missionem hanc ad Apostolicum duodenarium numerum conferat.

  A012003261 

 Quod quam e re [423] hac Christiana futurum sit, ex eo satis manifestum est quod non modo parta tueri, sed pedetentim perdita quærere neque jam quæsitas arces tantum propugnare, sed quærendas expugnare hoc tempore debemus.


14-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIV-Vol.4-Lettres.html
  A014000488 

 Caeterum, quo fructu hactenus ea facultate usi fuerimus, illud satis testatum faciet quod hominum et mulierum haereticorum multa millia, istis duodecim annis novissime elapsis, partim meo, partim aliorum ministerio, haeresim abjurarunt et in Catholicae Ecclesiae gremium per Dei gratiam reversi sunt..


15-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XV-Vol.5-Lettres.html
  A015002836 

 Cui quod satis est satis non est, illi nihil satis est..


16-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVI-Vol.6-Lettres.html
  A016000725 

 Ratio est, quia dum in procuranda oneris depositione [52] tempus impenditur, vix ac ne vix quidem satis in eo sustinendo satis operae insumitur; ut qui de repudianda uxore cogitat, vix interim de ea recte diligenda sollicitus est.


17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html
  A017002320 

 Imo vero multo minus ea periculum habet, quam quæ in plerisque piissimis monasteriis viget, ut Sorores conversæ negociorum gerendorum gratia egredi et regredi possint, neque multo plus difficultatis quam illa, quæ tamen satis trita est, ut puellæ educationis gratia in monasteriis recipiantur.

  A017002321 

 Et sane, quam uberes fructus hæc sacra paucorum dierum hospitalitas afferat, nemo satis pro merito dixerit; per eam enim non quieti tantum, sed et pudori, verecundiæ ac honestati mulierum consulitur, dum ad fenestellam craticulis ferreis munitam, pro confessionibus Sororum audiendis efformatam, confessarios accerserunt, ibique documenta salutis audiunt, quæ postea per quietem cum aliqua ex Sororibus animo revolvunt..

  A017002359 

 Et sane, quam uberes fructus istarum hæc sacra hospitalitas afferat, nemo satis exprimere queat; magna enim libertas qua in istis regionibus viri mulieribus mixti vivunt, plerumque impedit mulieres ne rite ad contritionem intimamque pœnitentiam per exercitia se inter domesticos præparare valeant, quibus propterea hac via succurritur.

  A017004029 

 Ego quidem paratus sum pro viribus adjuvare propositum Reverendissimæ Dominationis Vestræ, si quis sit qui ad me veniat et negotium urgeat; hactenus enim neminem vidi, nec satis scio cui litteras tradam quas nunc scribo..


18-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVIII-Vol.8-Lettres.html
  A018000976 

 Nam omnes petere aut [79] expectare ab illustrissima manu Dominationis Vestræ sequum sane ac justum non est, quandoquidem illam in extrema hac senectute, post tam multos pro re Christiana inde jam ab ineunte propemodum ætate exantlatos labores, tanto operi perficiendo, non animi (Deo gratias), sed corporis viribus imparem esse satis suspicari licet.

  A018001085 

 Atque hoc Illustrissimæ Dominationi Vestræ aperuisse satis sit.


20-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XX-Vol.10-Lettres.html
  A020004000 

 Neque hoc eundem sequiorem in partem accepturum existimamus quem jura nulla ullam ultimarum voluntatum eversionem permittere, nequaquam latere satis scimus..


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000186 

 Tota haec doctrina est satis communis, et probatur quia beatitudo naturalis consistit in consecutione naturali Dei, ut ex praecedentibus constare debet quatenus est ultimus finis naturae et bonum summe dilectum.

  A022000432 

 Atque ita satis intelligibilis est, nec cuiquam injuriam faciet Dominus: nam quos damnabit, suis demeritis damnabit; quos salvabit, sua misericordia, et conquaerenti dicet: Amice, tolle quod tuum est; si autem iis volo dare, quid ad te?.

  A022000552 

 Absolvi, Deo volente, Sanctissima Deipara Sanctisque Patronis faventibus, leves has utcumque in se, mihi vero tironi satis graves et laboriosas notulas in ff, anno a salutifero Virginis Partu 1591, Jullio ( sic ) [72] mense, die decimo, terrae motu, quem hora quinta et dimidia post meridiem persensimus, et Sanctorum septem Fratrum foestiva celebratione memorabili..

  A022000620 

 Quia non videtur satis pium eo loco pingi tantum signum, scilicet Crucis, et loco exprimi quo pedibus conteri possit.

  A022000645 

 Etsi satis apud me reputo quantum existimationis meae intersit ut eas vobis gratias agere enitar, quas exigit a me maximas sacrosanctum illud quod hodierna die in me collocastis beneficium, Reverendissime Proantistes, venerande Prior, Patres conscripti; cum [82] tamen iis agendis, ut par est, neque me satis esse, et vos gravissimis occupationibus intentos interesse commode non posse, cognoscam; vestrae commoditatis quam meae ipsius existimationis amantior, ab hoc debito grati animi officio libenter abstinuissem.

  A022000650 

 Hisce praeceptoribus fere omnibus quidquid in me est civilis disciplina, ab hoc vestro Collegio, Patres, ad me derivatum est, quod tale judicastis, ut ad lauream consequendam satis esse sententia vestra pronuntiaveritis, [88] sententia, inquam, ea quae transeat in rem judicatam.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000138 

 Nam ut satis ad volitionem mediorum sufficientium praecessisse volitionem antecedentem finis et velleitatem seu voluntatem conditionatam, ita voluntas mediorum sufficientium omnino praesupponit volitionem et intentionem finis; quae intentio finis differat a voluntate mediorum sitque prior ipsa natura.

  A023000143 

 At dicunt: convenimus cum Augustino in praecipuo totius negotii, scilicet in negando causam praedestinationis, quod satis est.

  A023000411 

 Ainsy est il dict d'Anne, que Dominus concluserat vulvam ejus, non pas certes a l'endroit du mary, cui satis aperta erat, mais eo quod non conciperet.

  A023000581 

 Praeclare vero et in tanta infaelicitate satis faeliciter actum est cum Republica Christiana, quod has ipsas sectas, quae tanto impetu in eam conjurarunt, iis notis infames esse contigit, propter quas vel primo ipso intuitu dubitare nemo possit, quin «haereticae», ut sacri Canones loquuntur, pravitatis speciem et insignia prae se ferant..

  A023000655 

 Christus enim» ait: « Attendite a falsis prophetis... Haec sola auctoritas satis» est, inquit, «adversus omnium Pontificum, omnium Patrum, omnium Conciliorum, omnium scholarum sententias, quae jus judicandi et decernendi solis Episcopis et ministris tribuerunt, et impie ac sacrilege populo, id est Ecclesiae reginae, rapuerunt.» Et paulo post insultat Regi Henrico: «Et ut hic mei Henrici et sophistarum recorder, qui a longitudine temporum et multitudine hominum pendent cum sua fide, primum negari non potest hujus rapti juris tyrannidem ultra mille annos durasse; nam in ipso.

  A023000684 

 Satis itaque habuit negare transsubstantiationem, ut Christum suis exhiberet impanatum..

  A023000692 

 Satis enim superque fidem nostram adserit Mot illud quod os Domini locutum est, quo evidentissime et efficacissime probatur Eucharistiam non modo Sacramentum esse nobis exhibendum, sed etiam Sacrificium pro nobis offerendum..

  A023000852 

 Et alibi: «Jam,» inquit, «satis aperte ostendi, Deum vocari eorum omnium authorem, quae istis censores volunt otioso ejus permissu contingere.».

  A023000877 

 Sed audiamus Lutherum negantem, nam et suo loquendi modo satis fatetur se mentiri.

  A023000912 

 Affirmant electos de sua electione esse certissimos «Pessime ergo,» inquit Calvinus, «et perniciose Gregorius, homilia 38, dum vocationis tantum nostrae conscios nos esse tradit, electionis incertos; unde ad formidinem et trepidationem omnes hortatur.» Qua affirmatione negant et spem et timorem in praedestinatis esse posse; nam quis timeat de amissione illius boni quod amittere se non posse certo sciat? Et quod magnus ille nec unquam satis laudatus Gregorius hortatur nos ad timorem et formidinem, quid aliud est, quam illud ipsum quod consulunt apices omnes [128] Sacrarum Scripturarum? Cur enim putemus laudatum in Evangelio Simeonem, quod non tantum justus esset, verum etiam timoratus, nisi ut intelligamus justitiae comitem perpetuum esse hunc timorem sanctum, non qui servilis sit, sed qui filialis? Itaque mentiantur isti quantum volent; cum se justos dicunt, satis est, ut mentiri eos appareat, quod se timoratos nolunt dicere, ne quidem per mendacium; non quia non audeant (est enim longe audacior qui se justum esse contendit quam qui se fatetur timoratum), sed quia eos pudeat non quidem mentiri, sed ita loqui, ut hac parte mentiendo veritatem dicere videantur..

  A023000931 

 Atque haec quidem dixisse sufficiat de prima illa nota antichristianismi, quae haeretici nostri seipsos satis produnt, cum omnia negant, affirmant nihil, et, si quid affirmant, illud negativum et, ut jureconsulti loquentur, simplex abnuitivum est et inane.

  A023001035 

 Ut merito verbis Tertulliani urgere liceat apostaticos istos reformatores: «Qui estis» vos, aut «unde venistis?» Quis vos misit evangelizare? «Edant,» inquit ille, «origines ecclesiarum suarum, evolvant ordinem episcoporum suorum.» Quin etiam verbis Lutheri, qui de vocatione ab Apostolis instituta tractans: «Est igitur,» inquit, «non contemnenda vocatio, neque enim satis est habere Mot et puram doctrinam; opportet etiam ut vocatio certa sit, sine qua qui ingreditur ad mactandum et perdendum venit; nunquam enim fortunat Deus laborem illorum qui non vocati sunt; sic hodie fanatici spiritus nostri habent verba de fide in ore, tamen nullum fructum faciunt.» Et ibidem: «Diabolus [140] incitare solet suos ministros, ut non vocati currant et praetextant zelum.».

  A023001153 

 In fide nihil contra Catholicos dicunt quod novum non sit, aut saltem ex antiquis et antiquatis haeresibus renovatum, ut ex iis constat manifestissime, quae hucusque diximus, et distinctius [160] ex iis quae Illustrissimus nec unquam satis laudatus Cardinalis Bellarminus hanc in rem scripsit.

  A023001156 

 Ex his tandem omnibus Lutheri ipsius testimoniis apparet satis, quam doctrinae novitatem ipse mundo intulerit; nam et se solum primo fuisse et solum contra omnes pugnasse, superbissime gloriatur.

  A023001158 

 Ac praeterea, cum perpetuo antiqui Patres et universa Ecclesia Essentiam divinam in Personis subsistentem praedicet, Calvinus contra, sive per supinam ignorantiam, quae satis ei familiaris, sive [167] per incredibilem novandi libidinem, qua potissimum agitatus fuit, Personas in essentia subsistere dixit..

  A023001254 

 Hactenus satis fuerit patientiam perdidisse.

  A023001254 

 Porro, quanta sit haereticorum nostri temporis arrogantia et superbia, ex eorum patre Luthero satis liquebit, si verba ipsius audiamus.

  A023001255 

 Nec ipse tandem negat; cuidam enim amico suo, respondens per epistolam: «Recte,» inquit, «mones me modestiae; sentio et ipse, sed compos mei non sum, sed rapior, nescio quo spiritu, cum nemini me male velle conscius sim, verum urgent etiam illi furiosissime, ut adversarium non satis observem.».

  A023001278 

 Cui vero non sapit, tibine, an mihi? Quid vero erit quod non possit tuto negari, si haec rejiciendae Patrum auctoritatis ratio admittatur? Nam et clarissima quaeque loca, si ad gustum disputantium examinentur, nunquam satis sapida erunt contradicentibus.

  A023001287 

 Nos vero respondemus clarissime, nos neque Deo, quem oramus, coadjutores dare, quem satis scimus ad misericordiam faciendam coadjutoribus non indigere; neque Christo, per quem oramus, quia ejus intercessionem omnipotentem apud Patrem agnoscimus; sed nobis ipsis, qui oramus, ac quorum orationes et preces precibus fratrum nostrorum, maxime vero piorum et sanctorum virorum, adjuvantur, ut a Deo per solum Christum exaudiantur.

  A023001338 

 «Ad homines,» inquit, «si veniamus, satis scitur quales reperturi simus Christi vicarios: Julius scilicet et Leo et Clemens et Paulus christianae fidei columnae erunt primique religionis interpretes, qui nihil aliud de Christo tenuerunt, nisi quod didicerant in schola Luciani.

  A023001356 

 Et quamvis neque Lutherus neque Beza id testarentur, satis [212] tamen testaretur summa illa pax qua fruebatur Ecclesia, cum Lutherus bellum illi indixit, et repentina omnium ordinum facta in eum commotio, statim atque apparuit.

  A023001407 

 Quan-quam autem admonet eos qui monarchis subsunt, nihil [224] praeterea movere debere, ipse tamen, qui sub tanto Monarcha natus et educatus fuerat, ostendit satis quo animo in suum Principem animatus esset, dum monarchiam spernit, eamque ait potius tolerandam majoris mali vitandi gratia, quam amandam ob suam excellentiam.

  A023001441 

 Nec est quod ex Aristotele aut aliis prophanis auctoribus propositionem hanc pluribus exagitemus; [vellem potius iis rationibus quae jurisconsultum decent et quas Jurisprudentia nostra facile suppeditaret, totam rem hanc pro dignitate tractare, si tanto abundaremus otio quantum materiae [233] amplitudo et abundantia requireret.] Satis sit, quod nulla unquam, apud Christianos, sine legibus administrata est respublica..

  A023001457 

 Satis jam superque Luthero, Calvino et genio dedistis, qui nugatorum istorum novitates antiquis Patribus, Concilio Tridentino totique Dei Ecclesiae hactenus practulistis.

  A023002001 

 Ex Abbatiis autem vel Prioratibus, quantumvis pinguibus, nihil omnino extorqueri potest; quod qui ea tenent, teneant, et plerumque variis impositis pensionibus satis reddantur exangues.

  A023002020 

 Verum cum initio rarae admodum incolarum in tam asperis locis essent famihae, iha extemporaria visitatio pastorum satis superque esse debebat, quandoquidem praesertim ob agrorum et agricolarum paucitatem, non possent ex illorum decimis ah ac sustentari [328] clerici qui inter eos residerent.

  A023002648 

 Etsi vero Monasterium de Six et de Pellionnex ab Ordinario visitetur, cui antiquo jure subjacet (licet hactenus vix obedire voluerint), nihil tamen a Nobis cum illis actum est, quia Regula et Constitutionibus carent, et satis modeste se gerunt quod ad clericalem professionem attinet; itaque, visitari ab alio Visitatore deberent..

  A023002651 

 Idem sane de Melanensibus Carthusianis dicendum, quae hactenus satis laudabiliter vixerunt, non quidem servata exacta clausura, sed sufficienti.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024001149 

 Quod cum dicti loci parrochialis ecclesia, quæ ab ea de Cranves dependet ac illi perpetuo unita esse dignoscitur, rectorque modernus dictarum parrochiarum pridie mortuus fuerit et sic per ejus obitum ambæ prædictæ parrochiales ecclesiæ vacent, ob cujus defectum animarum cura [112] in dicta ecclesia de Sales minus exacte et decenter ab unione hucusque exercita fuerit, et cum nimio parrochialium dictæ ecclesiæ de Sales incommodo sancta Ecclesiæ Sacramenta ipsis administrata fuerint; necnon quod ejusdem parrochialis ecclesiæ fructus et obventiones ad satis commodam unius rectoris sustentationem sufficiant, et quod si hujusmodi parrochialium unio dissolveretur fructusque earumdem qui separati et sejuncti sunt, cuilibet earum futuris rectoribus in posterum applicarentur et appropriarentur; inde parrochianis parrochialium prædictarum ecclesiarum respectivæ spirituali consolationi divinique cultus augmento, necnon ipsius parrochialis ecclesiæ de Sales decori et venustati plurimum consulerentur, et ambarum annui redditus tutius conservarentur, imo et augerentur:.

  A024002815 

 Unde fit ut Sacramenta Confirmationis et Ordinis, sicut et ecclesiarum et calicum consecrationes, sanctumque Oleum, vix ab Episcopo Gratianopolitano, in sua jam civitate satis occupato, accipi queant..

  A024002845 

 Nam ubi me appulisse cognoverunt, dici satis non potest quo ardore mentis, amica quadam vi ex hospitio publico in domum cujusdam nobilis civis invexerunt, quandoquidem, inquiebant, hominem qui honoris gratia, ad suum dilectissimum Pastorem diverteret, vellent, si modo possent, in medio pectorum suorum recondere.

  A024003314 

 Lites et controversiæ quas nefarius ille pacis et concordiæ [361] inimicus, alias opertas, alias occultiores, in gregem dispergere magis in dies conatur quot mala, quantas seditiones excitaverint, quotidiana experientia satis declarat; contra vero pax et concordia quas ipse salutis nostræ Auctor, tamque charitati innixus, præcipue coluit, et ascensurus ad Patrem discipulis suis reliquit, quot bonos fructus pariant nullus est qui ignoret.

  A024004228 

 Item, quamdam informationem super quodam molendino Camberii productam; et tandem quædam alia quorum non satis meminit, suo labore et industria conquisita, de quibus inventarium faciet..

  A024004272 

 Item, de voto expresso faciendo agendum reliquit, quod de Regula et Constitutionibus illi non satis constet; videbit tamen ut deinceps id fieri possit curabitque ut fiat..

  A024004417 

 De cæteris vero dictorum dominorum Canonicorum petitionibus quæ ad solutionem præbendarum anni præteriti, et ad necessaria commoda pro alendo deinceps equo spectabant, [463] et hujusmodi, quia inter eos et dictum domnum Coadjutorem et electum amice satis convenit, nihil a Nobis aliud decernendum existimavimus, quam observari debere quod de communi partium consensu scriptum signavimus..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE